라틴어 문장 검색

Veruntamen et hoc verum est, moderni temporis prudentiam circa principum negotia tractanda in hoc potissimum versari, ut conquirantur magis et aptentur remedia et subterfugia malorum et periculorum cum ingruerint, quam ut prudentia solida et constanti depellantur et summoveantur antequam impendeant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 3:2)
Atque rursus cum populi gubernacula immediate tractent, motus populares optime compescunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 10:5)
Verum militum conscriptio, et ad arma tractanda instructio, et in locis diversis, et sub diversis ducibus, et sine donativis res sunt utiles, et salubres, et sine periculo.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 13:4)
Utile itaque fuerit libros multum revolvere, praesertim eorum auctorum qui et ipsi gubernacula rerum tractarunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 8:16)
Noveram duos pro officio secretarii tempore reginae Elizabethae competitores, qui tamen se tamen invicem amice tractabant, quique ipso competitionis suae saepius conferebant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 13:3)
Negotia autem in eum modum tractata crebris nimirum congressibus plerunque sursum deorsum feruntur magna inconstantia.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXV. DE EXPEDIENDIS NEGOTIIS 1:8)
Sed ad negotia gravia tractanda nemo talium delectum faciat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVI. DE PRUDENTIA APPARENTE 1:23)
Qui oeconomica sua commode tractare non possunt, iis relinquitur ut quos adhibent ministros et caute eligant et subinde mutent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVIII. DE SUMPTIBUS 1:12)
Ista certe verba, ad sensum politicum translata, facultates duas, multum inter se discrepantes, in iis qui rerum gubernacula tractant optime describunt et distinguunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 1:5)
Qua in re mirabili quadam et profunda prudentia excogitatum est ab Henrico Septimo Angliae rege (id quod in vitae eius historia fusius tractavimus) ut praedia minora atque domus agricolationis instituerentur, quae habeant certum eumque mediocrem agri modum annexum qui distrahi non possit, eo fine ut ad victum liberaliorem sufficiat, utque agricultura ab iis exerceretur qui domini fuerint fundi, non saltem usufructuarii nec conductitii aut mercenarii.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 6:10)
Verum ista consilia apud principes raro tractantur, sed res fortunae plerunque committitur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 16:5)
Iuvenes in rebus gerendis et tractandis maiora amplectuntur quam comprehendere valeant;
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XL. [ = English XLII] DE IUVENTUTE ET SENECTUTE 1:15)
Contra, viva voce tractare praestat cum facies hominis reverentiam incussura sit, ut fit plerunque in colloquio cum inferiore aut in rebus quas extremis tantum digitis tangere convenit, in quibus oculus loquentis in vultum et gestum alterius intentus monere possit quousque procedere liceat, et generaliter quando libertatem quis sibi retinere cupit vel dedicendi vel interpretandi ea quae dixerit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLV. [ = English XLVII] DE NEGOTIATIONE 1:5)
In tractando per alios cautius et melius fuerit eos eligere qui simplicioris sunt ingenii, quos probabile est illa quae in mandatis habent executuros et successum rei fideliter narraturos, quam eos qui ex aliorum negotiis aliquid in se honoris aut utilitatis transferre callidi sunt, atque ea quae referent verbis emollient ut impense placeant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLV. [ = English XLVII] DE NEGOTIATIONE 1:6)
Atque insuper tales qui cum re quam tractant congruitatem quandam habent, veluti audaces ad expostulandum, blandos ad persuadendum, astutos ad observandum et rimandum, protervos et paulo absurdiores ad res quae aliquid iniqui habent transigendas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLV. [ = English XLVII] DE NEGOTIATIONE 1:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION