라틴어 문장 검색

" Ecce ego ad te, dicit Dominus exercituum; et levabo vestimentum tuum in faciem tuam et ostendam gentibus nuditatem tuam et regnis ignominiam tuam.
(불가타 성경, 나훔서, 3장5)
Omnes in hamo sublevat, trahit eos in sagena sua et congregat in rete suo; super hoc laetatur et exsultat.
(불가타 성경, 하바쿡서, 1장15)
viderunt te et doluerunt montes. Effuderunt aquas nubes, dedit abyssus vocem suam, in altum levavit manus suas.
(불가타 성경, 하바쿡서, 3장10)
Et levavi oculos meos et vidi, et ecce quattuor cornua;
(불가타 성경, 즈카르야서, 2장1)
Et levavi oculos meos et vidi; et ecce vir, et in manu eius funiculus mensorum.
(불가타 성경, 즈카르야서, 2장5)
Quia ecce ego levo manum meam super eos, et erunt praeda servorum suorum; et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me.
(불가타 성경, 즈카르야서, 2장13)
Et conversus sum et levavi ocu los meos et vidi: et ecce volu men volans.
(불가타 성경, 즈카르야서, 5장1)
Et egressus est angelus, qui loquebatur in me, et dixit ad me: "Leva, quaeso, oculos tuos et vide. Quid est hoc, quod egreditur?".
(불가타 성경, 즈카르야서, 5장5)
Et rursus levavi oculos meos et vidi: et ecce quattuor quadrigae egredientes de medio duorum montium; et montes, montes aerei.
(불가타 성경, 즈카르야서, 6장1)
Et levaverunt alienigenae oculos suos et viderunt eos venientes ex adverso
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장12)
Tu autem, o sceleste et omnium hominum flagitiosissime, noli frustra extolli elatus vanis spebus, in filios caeli levata manu;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장34)
Est autem pyramis alias a triangula basi in altitudinem sese erigens, alias a tetragona, alias a pentagona et secundum sequentium multitudines angulorum ad unum cacuminis verticem sublevata.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De pyramide, quod ea sit solidarum figurarum principium sicut triangulus planarum 2:3)
Humilemque uicti subleuat fallax uultum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, II 4:1)
Frustra leuari gestiunt?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIV 8:1)
Unica gens hominum celsum leuat altius cacumen
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, X 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION