라틴어 문장 검색

cumque multa conligeres et ex legibus et ex senatus consultis et ex vita ac sermone communi non modo acute sed etiam ridicule ac facete, ubi si verba, non rem sequeremur, confici nihil posset:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 243:2)
quamquam ipsi omnia, quorum negotium est, consulta ad nos et exquisita deferunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 250:2)
Equidem tantum absum ab ista sententia, ut non modo non arbitrer subsidium senectutis in eorum, qui consultum veniant, multitudine esse ponendum, sed tamquam portum aliquem exspectem istam quam tu times, solitudinem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 255:6)
una rerum earum, quae non excogitantur ab oratore, sed in re positae ratione tractantur, ut tabulae, testimonia, pacta conventa, quaestiones, leges, senatus consulta, res iudicatae, decreta, responsa, reliqua, si quae sunt, quae non reperiuntur ab oratore, sed ad oratorem a causa [atque a re] deferuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 116:2)
Quod rei publicae causa, cum ex senatus consulto ad arma vocasset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 132:7)
Veniet igitur in iudicium licueritne ex senatus consulto servandae rei publicae causa.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 132:10)
de ipso [enim] universo genere infinita quaestio est, num poena videatur esse adficiendus, qui civem ex senatus consulto patriae conservandae causa interemerit, cum id per leges non liceret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 134:2)
In quo etiam isti nos iuris consulti impediunt a discendoque deterrent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 142:1)
cuius tanta vis ingeni est, ut neminem nisi consulto putet, quod contra se ipsum sit, dicere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 299:2)
aut quo significatur magis res tota sive facti alicuius sive consili, ut ille, qui occultantem consulto, ne id, quod ageretur, intellegi posset, duobus translatis verbis similitudine ipsa indicat:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 158:1)
publicum lex senatus- consultum foedus, privatum tabulae pactum conventum stipulatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 37장 2:8)
alter, vir optimus, etiam suasit rogationem me ex senatus consulto ferente, alter acerrime se defendit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 39:6)
quid iuris consulti, quid pontifices, quid augures, quid philosophi senes?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 29:1)
In quo Appius, collega tuus, bonus augur, ut ex te audire soleo, non satis scienter virum bonum et civem egregium censor C. Ateium notavit, quod ementitum auspicia subscriberet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 45:6)
Nam illud mihi ipsi celeriter nuntiatum est, ut audivisses in monumento Marii de tuo reditu magnificentissumum illud senatus consultum esse factum referente optumo et clarissumo viro consule, idque frequentissimo theatro incredibili clamore et plausu comprobatum, dixisse te nihil illo Atinati somnio fieri posse divinius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 87:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION