라틴어 문장 검색

In primis tamen illud considerandum est, num cui saepius horum aliquid eveniat neque ideo corporis ulla difficultas subsequatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 2장16)
quae quo leviora graviorave subsecuta sunt, eo vel seriorem mortem vel maturiorem denuntiant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장34)
quae non facile sanescunt, nisi si multa signa bonae valetudinis subsecuta sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장85)
ubi prioris febris accessio paene conecit, paremque subsequi verisimile est neque eam videntur sustinere aegri vires posse.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장32)
Si vero febres vagae sunt, qui verendum est, ne cibum statim subsequantur, quandocumque quis ex accessione levatus est, tunc debet adsumere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 5장25)
hunc casum eius subsequitur tussis bilem vel pus trahens, praecordiorum totiusque pectoris gravitas, spiritus difficultas, magnae febres, continua vigilia, cibi fastidium, tabes.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 14장5)
Neutra etiam vim ullam desiderat, sed eatenus utilis est, qua cutis ducentem quasi sua sponte subsequitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장173)
quod non est cogendum, sed ita adducendum, ut ex facili subsequatur et dimissum non multum recedat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 9장14)
Si vero aut ibi non fuit aut recessit retro, digiti ad ultimam vesicam dantur, paulatimque dextra quoque manus eius ultra translata subsequitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장42)
Ac tum quoque leniter intus digiti obiciendi, ne valenter promovendo convolnerent;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장79)
Quibus accedit etiam, quod exiguus calculus ad plagam urina postea promovetur et excidit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장93)
Ubi sanguis cui fluit, fames indicitur, alvus acrius ducitur, quo magis ora promoveantur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 30장21)
Quod nisi factum est, magni dolores subsequuntur, interdum etiam urinae difficultas.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 30장26)
Si capitula simul non exciderunt, digito promovenda;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 30장41)
Itaque si graviter aliquis percussus est, si mala indicia subsecuta sunt, neque ea parte, qua cutis discussa est, rima reperitur, non incommodum est parte altera considerare, num qui locus mollior sit et tumeat, eumque aperire, siquidem ibi fissum os reperietur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장25)

SEARCH

MENU NAVIGATION