라틴어 문장 검색

Altitudo eorum, quanta longitudo fuerit quarta dempta, sub trabes extollatur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장14)
reliquum lacunariorum et arcae supra trabes spatio tribuatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장15)
trabes earum liminares ita altae ponantur, ut altitudines latitudinibus sint aequales.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장21)
Altitudo tablini ad trabem adiecta latitudinis octava constituatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장29)
sin autem officient trabes ea lumina aut contignationes, de superioribus partibus aperiatur et ita inmittatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 6장38)
id peristylum in tribus partibus habet porticus inque parte, quae spectat ad meridiem, duas antas inter se spatio amplo distantes, in quibus trabes invehuntur, et quantum inter antas distat, ex eo tertia dempta spatium datur introrsus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 7장4)
limina enim et trabes structuris cum sint oneratae, medio spatio pandantes frangunt sub lysi structuras;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 8장6)
cum autem subiecti fuerint et subcuneati postes, non patiuntur insidere trabes neque eas laedere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 8장7)
cum enim extra trabes aut liminum capita arcus cuneis erunt conclusae, primum non pandabit materies levata onere;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 8장9)
maxima autem esse debet cura substructionum, quod in his infinita vitia solet facere terrae congestio.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 8장14)
procurrat autem ab imo, pro quam crassitudo constituta fuerit substructionis, deinde contrahatur gradatim, ita uti summam habeat prominentiam, quanta operis est crassitudo.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 8장18)
Praeterea introrsus contra terrenum coniuncta muro serratim struantur, uti singuli dentes ab muro tantum distent, quanta altitudo futura erit substructionis;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 8장19)
item in extremis angulis cum recessum fuerit ab interiore angulo spatio altitudinis substructionis, in utramque partem signetur, et ab his signis diagonios structura conlocetur, et ab ea media altera coniuncta cum angulo muri.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 8장21)
sin autem intervalla erunt lacunosa, substructionibus erit succurrendum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 5장14)
ea concludantur superne intercardinatis trabibus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 14장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION