라틴어 문장 검색

in hac relatione subtrahi oculos meos melius fuit, ne, denotantibus vobis ora ac metum singulorum qui pudendi luxus arguerentur, ipse etiam viderem eos ac velut deprenderem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 53장2)
festinationem exequiarum edicto Caesar defendit, ita maioribus institutum referens, subtrahere oculis acerba funera neque laudationibus aut pompa detinere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 17장4)
ergo permotus his Nero componit ad Plautum litteras, consuleret quieti urbis seque prava diffamantibus subtraheret:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 22장8)
subtraheret auris conviciis et probris.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 26장2)
Nero tamen subtraxit oculos suos iussitque scelera, non spectavit:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 45장 2:1)
ita simulatione irae vinciri iussum et maiores poenas daturum adfirmans praesenti exitio subtraxit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 45장8)
Iulium Burdonem Germanicae classis praefectum astu subtraxit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 58장3)
Marium Celsum consulem designatum, per speciem vinculorum saevitiae militum subtractum, acciri in Capitolium iubet;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 71장3)
robora tamen legionibus alisque subtracta, convulsum castrorum decus, viginti milibus e toto exercitu permixtis magis quam electis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 94장6)
ibi pauci dies ad requiem sumpti, et Minicius Iustus praefectus castrorum legionis septimae, quia adductius quam civili bello imperitabat, subtractus militum irae ad Vespasianum missus est.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 7장2)
hos quoque sollicitare spe libertatis existimabatur.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 6:2)
postremo in uniuersos diuersae factionis indicem inductum praemiis, ut se de inferenda Pompeio nece sollicitatum a quibusdam profiteretur productusque pro rostris auctores ex conpacto nominaret;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 20장 5:1)
ac subinde obseruandum se admonens repente interdiu uel nocte subtrahebat, augebatque iter, ut serius subsequentis defetigaret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 65장 1:5)
quidquid autem ubique militum esset, ad certam stipendiorum praemiorumque formulam adstrinxit definitis pro gradu cuiusque et temporibus militiae et commodis missionum, ne aut aetate aut inopia post missionem sollicitari ad res nouas possent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 49장 2:1)
quam quo magis confirmaret, amissa Iunia ex partu Enniam Naeuiam, Macronis uxorem, qui tum praetorianis cohortibus praeerat, sollicitauit ad stuprum, pollicitus et matrimonium suum, si potitus imperio fuisset;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 12장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION