라틴어 문장 검색

Ergo regibus occisis subversa iacebat pristina maiestas soliorum et sceptra superba, et capitis summi praeclarum insigne cruentum sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 39:1)
factumque est ut effigies Maniae suspensae pro singulorum foribus periculum, si quod immineret familiis, expiarent:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 35:4)
prudentem expiare non posse Scaevola pontifex adseverabat:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 10:2)
Iam ne quis vestrum dubitet subvertere silvam, Credite me fecisse nefas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:18)
sparsit potius Pharsalia nostras, Quam subvertit, opes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 3:34)
Amphora nunc petitur nigri cariosa Falerni, Expiet ut somnos garrula saga tuos;
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XLIX5)
dido vero nomine Elissa ante dicta est, sed post interitum a Poenis Dido appellata, id est virago Punica lingua, quod cum a suis sociis cogeretur cuicumque de Afris regibus nubere et prioris mariti caritate teneretur, forti se animo et interfecerit et in pyram iecerit, quam se ad expiandos prioris mariti manes extruxisse fingebat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3401)
piabunt expiabunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 14010)
piaret autem expiaret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1842)
divum inclementia latenter hic Venus suam purgat invidiam dicendo, Troiam deorum conspiratione subverti;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6022)
et ex imo verti quia superiori excidio, quando ab Hercule expugnata est, nec omne Ilium conciderat, nec ex imo fuerat Troia subversa.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6251)
laus Ilii est, quod non nisi dii potuere subvertere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 24)
aut certe 'lustramur Iovi', id est expiamur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2792)
et potest intellegi secundum communem sensum, ob hoc eos lustratos, id est expiatos, ob hoc sacrificasse et ludos celebrasse, quia hostiles terras prospera navigatione transierant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2833)
Abans namque, Lyncei et Hypermestrae filius, viribus praestans, cum vicinas civitates subvertisset magnusque terror universis esset, diem supremum obiit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2866)

SEARCH

MENU NAVIGATION