라틴어 문장 검색

Altera eiusdem generis, sed non eiusdem successus sententia:
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 24:4)
fere enim ex his tristitia sequitur, si aut non successit aut successus pudet.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 110:3)
Necesse est autem levius ad animum pervenire destitutae cupiditatis dolorem, cui successum non utique promiseris.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 120:4)
tantoque victrix facta successu ferox ausa imminere est orbis imperio sacri.
(세네카, 옥타비아 3:9)
honesta quaedam scelera successus facit - en incipe, anime!
(세네카, 파이드라 8:23)
sic invidiam Tiberianam pressit universitatis amore Germanicus, quocirca nolo sibi de successibus tuis principalia beneficia plurimum blandiantur, quae nihil tibi amplius conferre potuerunt quam ut, si id noluissemus, transiremur inviti.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Felici suo salutem 2:3)
Vir clarissimus Proiectus, domi nobilis et patre patruoque spectabilibus, avo etiam praestantissimo sacerdote conspicuus, amicitiarum tuarum, nisi respuis, avidissime sinibus infertur, et cum illi familiae splendor probitas morum, patrimonii facultas iuventutis alacritas in omne decus pari lance conquadrent, ita demum sibi tamen videbitur ad arcem fastigatissimae felicitatis e vectus, si gratiae tuae sodalitate potiatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Sagittario suo salutem 1:1)
dabit quidem talia vota divinitas dignis successibus promoveri licebitque adhuc horumce terrorum sub pacis amoenitate meminisse;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Apollinari suo salutem 3:3)
tantum, ut ferunt, ori, tantum pectori suo catholici mentio nominis acet, ut ambigas ampliusne suae gentis an suae sectae teneat principatum, ad hoc armis poteris acer animis alacer annis hunc solum patitur errorem, quod putat sibi tractatuum consiliorumque successum tribui pro religione legitima, quem potius assequitur pro felicitate terrena.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Basilio salutem 6:2)
iam tarda manus, iam debile ferrum et caligantes nimiis successibus irae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권118)
Quam miserum officium est, quod successum non habet!
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 597)
Exin Brittania in parte Brettonum, omni armato milite, militaribus copiis uniuersis, tota floridae iuuentutis alacritate spoliata, quae tyrannorum temeritate abducta nusquam ultra domum rediit, praedae tantum patuit, utpote omnis bellici usus prorsus ignara;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XII.3)
Institutio uel forma castitatis hostibus nuntiatur, qui uictoriam quasi de inermi exercitu praesumentes, adsumta alacritate festinant;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XX.9)
quarum lux corda intuentium cum quadam alacritate et conpunctione pauefacere dicitur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XVII. 1:2)
Delectabatur enim antistes prudentia uerborum iuuenis, gratia uenusti uultus, alacritate actionis, et constantia ac maturitate cogitationis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 2:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION