라틴어 문장 검색

Colonum suum non tenet quamvis tabellis manentibus, qui segetem eius proculcavit, qui succidit arbusta, non quia recepit, quod pepigerat, sed quia, ne reciperet, effecit.
(세네카, 행복론, Liber VI 16:1)
Quo longiores porticus expedierint, quo altius turres sustulerint, quo latius vicos porrexerint, quo depressius aestivos specus foderint, quo maiori mole fastigia cenationum subduxerint, hoc plus erit, quod illis caelum abscondat.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 55:4)
Mindyriden aiunt fuisse ex Sybaritarum civitate, qui cum vidisset fodientem et altius rastrum adlevantem, lassum se fieri questus vetuit illum opus in conspectu suo facere;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 133:1)
Infelix est Fabricius, quod rus suum, quantum a re publica vacavit, fodit ?
(세네카, De Providentia, book 1 27:1)
'hic est, hic est fodiendus' ait 'ferro, monstrum qui tale tulit post hanc vocem cum supremo mixtam gemitu animam tandem per fera tristem vulnera reddit.
(세네카, 옥타비아 5:39)
fodiantur oculi!
(세네카, 오이디푸스 12:27)
foditque vultus, nata, genitorem vides?
(세네카, Phoenissae 44:1)
quippe minimis succidunt corpora, indenuntiata sorte rapimur;
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 2:10)
sciat iste insolens barbarus, nihil esse difficilius quam Laconis armati latus fodere.
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 7:9)
non quicquid fodit Occideris
(세네카, Thyestes 362:1)
sic mihi diverso nuper sub Marte cadenti iussisti invicto, victor, ut essem animo, serviat ergo tibi servati lingua poetae atque meae vitae laus tua sit pretium, non ego mordaci fodiam modo dente Maronem nec civem carpam, terra Sabella, tuum.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Praefatio panegyrici dicti domino Imperatori Caesari Iulio Valerio Maioriano Augusto 6)
equo ruit aclyde fossus ille veruque alius;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 174)
eia, Calliope, nitente palma da sacri laticis loquacitatem, quem fodit pede Pegasus volanti cognato madidus iubam veneno.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Polemio suo salutem , Praefatio epithalamii dicti Polemio et Araneolae2)
sic adulescentum declamatiunculas pannis textilibus comparantes intellegebant eloquia iuvenum laboriosius brevia produci quam porrecta succidi, sed hinc quia istaec satis, quod subest, quaeso reminiscaris velle me tibi studii huiusce vicissitudinem reponderare, modo me actionibus iustis deus annuens et sospitem praestet et reducem, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Gaudentio suo salutem 3:1)
sed cum vel pauxillulum bibere desisset assecularum meorum famulorumque turba compotrix, quorum cerebris hospitales creterrae nimium immersae dominabantur, vicina fonti aut fluvio raptim scrobis fodiebatur, in quam forte cum lapidum cumulus ambustus demitteretur, antro in hemisphaerii formam corylis flexibilibus 1 intexto fossa inardescens operiebatur, sic tamen ut superiectis Cilicum velis patentia intervalla virgarum lumine excluso tenebrarentur, vaporem repulsura salientem, qui undae ferventis aspergine flammatis silicibus excuditur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Donido suo salutem 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION