라틴어 문장 검색

quanquam aliqui reperiuntur, qui ne id quidem, quod in ipsos recidere possit, evitent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 141:2)
neque enim ullum erit tam difficile, quod non commode inseri possit, nisi quod evitandis eiusmodi verbis non decorem compositionis quaerimus, sed facilitatem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 402:1)
ideoque et verbis remotioribus et liberioribus figuris narrandi taedium evitat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 32:4)
nec vero saltem iis, quibus ad evitanda vitia iudicii satis fuit, sufficiat imaginem virtutis effingere et solam, ut sic dixerim, cutem vel potius illas Epicuri figuras, quas e summis corporibus dicit effluere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 148:3)
Asperum cultum et intonsum caput et neglegentiorem barbam et indictum argento odium et cubile humi positum, et quicquid aliud ambitio nempe perversa via sequitur, evita.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 5 2:1)
Non vaco somno sed succumbo, et oculos vigilia fatigatos cadentesque in opere detineo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 8 1:5)
Nihilominus, quantum possumus, evitemus incommoda quoque, non tantum pericula, et in tutum nos reducamus excogitantes subinde, quibus possint timenda depelli.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 3:1)
Quemadmodum ei, qui amorem exuere conatur, evitanda est omnis admonitio dilecti corporis, nihil enim facilius quam amor recrudescit, ita qui deponere vult desideria rerum omnium, quarum cupiditate , et oculos et aures ab iis, quae reliquit, avertat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 69 3:1)
Hoc, ut opinor, succidere mentem et incurvari et succumbere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 26:2)
Deinde succubui et eo perductus sum, ut ipse destillarem ad summam maciem deductus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 1:2)
adversis non succumbere, laetis non credere, omnem fortunae licentiam in oculis habere, tamquam quicquid potest facere, factura sit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 29:2)
Sciat, quo iturus sit, unde ortus, quod illi bonum, quod malum sit, quid petat, quid evitet, quae sit illa ratio, quae adpetenda ac fugienda discernat, qua cupiditatum mansuescit insania, timorum saevitia conpescitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 6:3)
Quid autem ad rem pertinet, quam diu vites, quod evitare non possis ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 93 12:6)
adflatum et vim frigoris in os occurrentis evita ";
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 20:4)
Alexander Persas quidem et Hyrcanos et Indos et quicquid gentium usque in oceanum extendit oriens, vastabat fugabatque, sed ipse modo occiso amico, modo amisso iacebat in tenebris, alias scelus, alias desiderium suum maerens, victor tot regum atque populorum irae tristitiaeque succumbens.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 29:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION