라틴어 문장 검색

Fanniae autem legis severitas in eo superabat Orchiam legem, quod in superiore numerus tantummodo coenantium cohibebatur, licebatque secundum eam unicuique bona sua inter paucos consumere, Fannia autem etiam sumptibus modum fecit assibus centum:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 5:2)
deinde ut non soli qui prandia coenasve maiore sumptu fecissent, sed etiam qui ad ea vocitati essent atque omnino interfuissent, poenis legis tenerentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 6:4)
Hic locus totus sumptus a Naevio est ex primo libro belli Punici.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 31:2)
Nam liquori quidem nihil officit quin sumptus ad omnes corporis partes quoquo versus permanet et venas conpleat, et ideo inedia quae inanitatem fecerat accepto potus remedio quasi iam non in totum vacua recreatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 19:2)
Est et hoc de experientia notum quod qui sensim trahunt potum ventres habent humectiores humore qui paulatim sumptus est diutius permanente:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 12:1)
Terra suis contenta bonis, non indiga mercis Aut Iovis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:69)
quis rubri stagna profundi, Aut Arabum portus mercis mutator Eoae, Magne, petet, quem non tumuli venerabile saxum, Et cinis in summis forsan turbatus arenis Advertet, manesque tuos placare iuvabit, Et Casio praeferre Iovi?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 9:16)
inde petuntur Huc Libycae mortes, et fecimus Aspida mercem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:47)
Dispensatorem fallax spoliabit amica, Mercibus extructas obruet unda rates.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XLII3)
Nec turba cessat entheata Bellonae, Nec fasciato naufragus loquax trunco, A matre doctus nec rogare Iudaeus, Nec sulphuratae lippus institor mercis.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LVII5)
sic Cicero in Verrinis nam sine ullo sumptu nostro coriis, tunicis frumentoque suppeditato maximos exercitus nostros vestivit, aluit, armavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 18)
et hoc ex accidenti sumptum, quoniam quicumque sunt in aliqua re gloriosissima motu quodam et incessu corpus suum iactant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1406)
urbem quam statvo vestra est] hoc schema de antiquioribus sumptum possumus accipere;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5737)
nam principium satis docte sumptum est;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6911)
nam Massilienses quotiens pestilentia laborabant, unus se ex pauperibus offerebat alendus anno integro publicis <sumptibus> et purioribus cibis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 575)

SEARCH

MENU NAVIGATION