라틴어 문장 검색

Itaque dextra et sinistra austrum leuconotus et altanus flare solet, africum libonotus et subvesperus, circa favonium argestes et certis temporibus etesiae, ad latera cauri circius et corus, circa septentrionem thracias et gallicus, dextra ac sinistra aquilonem supernas et caecias, circa solanum carbas et certo tempore ornithiae, euri vero medias partes tenentis in extremis euricircias et volturnus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장43)
insequitur animadversio, quid ita quae in urbe supernas dicitur abies, deterior est, quae infernas, egregios in aedificiis ad diuturnitatem praestat usus, et de his rebus, quemadmodum videantur e locorum proprietatibus habere vitia aut virtutes, uti ea sint considerantibus apertiora, exponere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장68)
axes volutarum ne crassiores sint quam oculi magnitudo, volutaeque ipsae succidantur altitudinis suae duodecimam partem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장32)
tunc autem succidatur margo, quae sustinet harenam;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 12장14)
Ita de supernis in modiolis emboli masculi torno politi et oleo subacti conclusique regulis et vectibus cum molientur qui erit aer ibi cum aqua, assibus obturantibus foramina cogent et trudent inflando pressionibus per fistularum nares aquam in catinum, e quo recipiens paenula spiritu exprimit per fistulam in altitudinem, et ita ex inferiore loco castello conlocato ad saliendum aqua subministratur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 7장8)
Percontabar ego Antonium rhetorem, cur hoc ita usu veniret quod Quadrigarius dixisset, ut contigui magis directioresque ictus fiant, si vel lapidem vel sagittam sursum versus iacias quam deorsum, cum proclivior faciliorque iactus sit ex supernis in infima quam ex infimis in superna.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, I 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION