라틴어 문장 검색

Pessimae consuetudinis est, cum fragilis sexus et inbecilla aetas suo arbitrio abutitur et putat licere, quod libet.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 10:6)
nihil inbecillius, qui a carne superatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 1:4)
summi constantia civis Bebriacis campis spolium adfectare Palati, et pressum in faciem digitis extendere panem, quod nec in Assyrio pharetrata Samiramis orbe, maesta nec Actiaca fecit Cleopatra carina, hic nullus verbis pudor aut reverentia mensae, hic turpis Cybeles et fracta voce loquendi libertas et crine senex fanaticus albo sacrorum antistes, rarum ac memorabile magni gutturis exemplum conducendusque magister, quid tamen expectant, Phrygio quos tempus erat iam more supervacuam cultris abrumpere carnem?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II63)
Ergo supervacua aut quae perniciosa petuntur propter quae fas est genua incerare deorum!
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X17)
convallem ruris aviti improbus aut campum mihi si vicinus ademit et sacrum effodit medio de limite saxum, quod mea cum patulo coluit puis annua libo, debitor aut sumptos pergit non reddere nummos vana supervacui dicens chirographa ligni, expectandus erit qui lites inchoet annus totius populi, sed tunc quoque mille ferenda taedia, mille morae;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XVI13)
Supervacuum visum est in arcem murosque saevire, cum iam in mari esset deleta Carthago.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 39:2)
Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 21:1)
Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus inbecilla foras in aperto, tegmine dempto, non modo non omnem possit durare per aevom, sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 15:6)
tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes finitimi inter se nec laedere nec violari, et pueros commendarunt muliebreque saeclum, vocibus et gestu cum balbe significarent imbecillorum esse aequum misererier omnis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 35:3)
eo siccato vinum quasi spoliatum viribus, prout ingenio imbecillum aut validum fuit, vel acore exasperatur vel austeritate restringitur, oleum autem superfluo humore siccato, velut mucore qui in eo latuit absterso, acquirit novam suavitatem saporis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 12:3)
et bene 'tendit', tamquam contra verum, 'fovet' autem tamquam inbecillam adversus Troianorum conatus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 185)
Probo sane displicet 'salsus sudor', et supervacue positum videtur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1734)
supervacua enim est alas habenti pedum pernicitas:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1804)
quia non punis malos et supervacua horremus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2092)
Afranius in sororibus "an puer est vescus, inbecillus viribus". sed vide ne 'vescas' appeti- biles dixerit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1757)

SEARCH

MENU NAVIGATION