라틴어 문장 검색

temperat rusticus scilicet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1104)
poetice autem ait 'iam sibi tum unda male temperat curvis carnis', id est sibi non parcit, sed crescit in perniciem suam:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3602)
Terentianus "quo su- persidens trapeto signa gyris temperat";
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 5194)
lupatum freni genus est, quo temperantur ora, quae ductui repugnant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2084)
aera vesper temperat refrigerat aestatis calorem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3361)
bene autem ait 'durum saporem', quia maiores vina asperrima mellis dulcedine temperabant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1025)
"Aegypti siccitatem temperare Nilus amnis solet, Euphrates Mesopotamiam pro imbribus pensat, Indus flumen et serere orientem dicitur et rigare."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 18장 1:9)
nec enim indulgemus epulis aut convivium mero ducimus, sed gravitate hilaritatem temperamus casto sermone;
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 31장 5:4)
"Fruamur bono nostro et recti sententiam temperemus:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 38장 1:17)
atque hoc maxime iudicaretur, si quid tale possit contingere, ut aliquis nos deus ex hac hominum frequentia tolleret et in solitudine uspiam collocaret atque ibi suppeditans omnium rerum quas natura desiderat, abundantiam et copiam, hominis omnino aspiciendi potestatem eriperet - quis tam esset ferreus qui vitam ferre posset cuique non auferret fructum voluptatum omnium solitudo?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 110:3)
carbo, quoi vita suppeditavit, est in multis iudiciis causisque cognitus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 27장 3:1)
Scripsit etiam alia non nulla et multa dixit et illustria et in numero patronorum fuit, ut eum mirer, cum et vita suppeditavisset et splendor ei non defuisset, consulem non fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 32장 3:3)
eius aequalis P. Cethegus, cui de re publica satis suppeditabat oratioto - tam enim tenebat eam penitusque cognoverat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 48장 2:1)
T. Torquatus T. F. et doctus vir ex Rhodia disciplina Molonis et a natura ad dicendum satis solutus atque expeditus, cui si vita suppeditavisset, sublato ambitu consul factus esset, plus facultatis habuit ad dicendum quam voluntatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 70장 1:1)
commentabar declamitans - sic enim nunc loquuntur - saepe cum M. Pisone et cum Q. Pompeio aut cum aliquo cottidie, idque faciebam multum etiam Latine, sed Graece saepius, vel quod Graeca oratio plura ornamenta suppeditans consuetudinem similiter Latine dicendi adferebat, vel quod a Graecis summis doctoribus, nisi Graece dicerem, neque corrigi possem neque doceri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 90장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION