라틴어 문장 검색

aut certe vocatis patribus iura distribuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 7585)
sed secundum Lucanum in necromantia ad levandum cadaver sanguis est necessarius, ut pectora tunc primum ferventi sanguine supplet (6.667), in sciomantia vero, quia umbrae tantum est evocatio, sufficit solus interitus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1495)
alibi pro turba remigantium, ut remigium supplet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 802)
nam postea ait 'in medio classes aeratas'. et bona ratione utitur in pictura apta unicuique rei loca distribuens.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6522)
filius deest 'eius'. aequales comitatus classe catervas aut per naves aequaliter habens distributas catervas:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1941)
qui cum non sufficerent, etiam Mantuanorum iussit distribui, non propter culpam, sed propter vicinitatem, unde est "Mantua vae miserae nimium vicina Cremonae". perdito ergo agro Vergilius Romam venit et potentium favore meruit, ut agrum suum solus reciperet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, poem pr, commline 128)
hoc est enim gregem suppleri per feturam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 362)
Fuisti igitur apud Laecam illa nocte, Catilina, distribuisti partes Italiae, statuisti, quo quemque proficisci placeret, delegisti, quos Romae relinqueres, quos tecum educeres, discripsisti urbis partes ad incendia, confirmasti te ipsum iam esse exiturum, dixisti paulum tibi esse etiam nunc morae, quod ego viverem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 9:7)
id autem eo consilio, ut, cum urbem ex omnibus partibus, quem ad modum discriptum distributumque erat, incendissent caedemque infinitam civium fecissent, praesto esset ille, qui et fugientis exciperet et se cum his urbanis ducibus coniungeret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 8:7)
a corde autem in totum corpus distribuitur per venas admodum multas in omnes partes corporis pertinentes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 137:5)
Nam iustitia, quae suum cuique distribuit, quid pertinet ad deos;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 38:6)
Ita, quam ille triplicem putavit esse rationem, in quinque partes distribui debere reperitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 13:3)
Sin autem ea, quae observata sunt in usu ac tractatione dicendi, haec ab hominibus callidis ac peritis animadversa ac notata, verbis definita, generibus inlustrata, partibus distributa sunt - id quod video potuisse fieri - , non intellego, quam ob rem non, si minus illa subtili definitione, at hac vulgari opinione ars esse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 109:1)
cumque esset omnis oratoris vis ac facultas in quinque partis distributa, ut deberet reperire primum quid diceret, deinde inventa non solum ordine, sed etiam momento quodam atque iudicio dispensare atque componere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 142:1)
Atque haec ego non reprehendo, sed ante oculos posita esse dico, ut eas item quattuor, quinque, sexve partis vel etiam septem, quoniam aliter ab aliis digeruntur, in quas est ab his omnis oratio distributa:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 79:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION