라틴어 문장 검색

Oete modo infra steterat ac totus fuit suppositus orbis;
(세네카, Hercules Oetaeus 21:39)
Regina nemorum, sola quae montes colis et una solis montibus coleris dea, converte tristes ominum in melius minas, o magna silvas inter et lucos dea claramque caeli sidus et noctis decus, cuius relucet mundus alterna vice, Hecate triformis, en ades coeptis favens.
(세네카, 파이드라 5:25)
hinc flammam vomunt oculi, hinc relucent caerula insignes nota;
(세네카, 파이드라 15:19)
est alta ad agros collibus ruptis via, vicina tangens spatia suppositi maris;
(세네카, 파이드라 15:25)
hos tu iurabas, si quid mentita fuisses, ut tibi suppositis exciderent manibus:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 1517)
si Perusina tibi patriae sunt nota sepulcra, Italiae duris funera temporibus, cum Romana suos egit discordia cives - sic mihi praecipue, pulvis Etrusca, dolor, tu proiecta mei perpessa's membra propinqui, tu nullo miseri contegis ossa solo - proxima suppositos contingens Umbria campos me genuit terris fertilis uberibus.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 222)
deinde, ubi suppositus cinerem me fecerit ardor accipiat Manis parvula testa meos, et sit in exiguo laurus super addita busto, quae tegat exstincti funeris umbra locum, et duo sint versus:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 13b7)
cum quibus Idaeo legisti poma sub antro, supposita excipiens, Nai, caduca manu.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 3223)
vos decuit lasso supponere bracchia mento:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 729)
dat sonitum mento unda cadens, licet hispida saetis suppositis multum sedaret barba fragorem;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 148)
"hic coeuntes claudebant angusta vias arcuque subactum vicum Helenam flumenque simul sub tramite longo artus suppositis trabibus transmiserat agger."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 90)
"sera tamen mundo venerunt astra, sed illis et Paros et nemorosa Thasos crebraeque relucent Cyelades;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권86)
"et uncis alitibus non hos potius supponimus artus?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권102)
Qua ex re de longanimitate clementiae caelestis certam adsumentes fiduciam, non solum suppositarum ei gentium plenissimam salutem, immo quoque uicinarum, uestrae praedicationis ministerio credimus subsequendam;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. VIII. 1:5)
Quae enim in gloriosi filii nostri Audubaldi regis gentibusque ei subpositis inlustratione, clementia Redemtoris fuerit operata, plenius ex uicinitate locorum uestram gloriam conicimus cognouisse.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. X. 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION