라틴어 문장 검색

Itaque hi, qui iactantur et per operosa atque ardua sursum ac deorsum eunt et expeditiones periculosissimas obeunt, fortes viri sunt primoresque castrorum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 96 5:3)
Seruus noster non stultus tergus et caput suum deliciis praesentibus praetulit.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Tyrannus permisit seruis dominis interemptis dominas rapere. profugerunt principes ciuitatis; inter eos qui filium et filiam habebat profectus est peregre. cum omnes serui dominas suas uitiassent, seruos eius uirginem seruauit. occiso tyranno reuer 7:20)
sursum oportet ac deorsum eat, fluctuetur ac navigium in turbido regat.
(세네카, De Providentia, book 1 62:8)
Ad regum thalamos numine prospero qui caelum superi quique regnat fretum assint cum populis rite faventibus, primum sceptriferis colla Tonantibus taurus celsa ferat tergore candido;
(세네카, 메데아 2:1)
tum pone tergus ultima in monstrum coit facies et ingens belua immensam trahit squamosa partem, talis extremo mari pistrix citatas sorbet aut frangit rates.
(세네카, 파이드라 15:22)
Et duxit sub quadam arbore et ascendit sursum leone fugiente adhuc.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 9. Reginae tertia historia: Simia 1:9)
Symis autem aspiciens per rimas arborum vidit hominem et ascendit sursum, ut faleret eum.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 9. Reginae tertia historia: Simia 1:20)
VIDI te in somnis fracta, mea vita, carina Ionio lassas ducere rore manus, et quaecumque in me fueras mentita fateri, nec iam umore gravis tollere posse comas, qualem purpureis agitatam fluctibus Hellen, aurea quam molli tergore vexit ovis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 26a1)
fulmineos veluti praeceps cum comminus egit ira sues strictisque erexit tergora saetis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권282)
Cumque diligentius intueretur, quo trahente leuaretur sursum haec, quam contemplabatur species corporis gloriosi, uidit, quasi funibus auro clarioribus in superna tolleretur, donec caelis patentibus introducta, amplius ab illa uideri non potuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. IX.6)
atque illuc sursum escendero:
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 416)
inde coctam sursum subducemus corbulis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 76)
ita mihi stolido sursum versum os sublevere offuciis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 4234)
Non tu scis, quom ex alto puteo sursum ad summum escenderis, maxumum periclum inde esse ab summo ne rusum cadas?
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 433)
adversi in tergum sulmonis ibique frangitur 'tergum' pro 'tergus' dixit - Sallustius tergis vinciebant pro 'tergoribus' - , ut intellegamus hastam in scutum venisse et illic esse conlisam - ut 'frangitur' sit 'conliditur' - fissoque scuti ligno etiam praecordia penetrasse:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 4101)

SEARCH

MENU NAVIGATION