라틴어 문장 검색

nam ut furentium certa indicia sunt audax et minax vultus, tristis frons, torva facies, citatus gradus, inquietae manus, color versus, crebra et vehementius acta suspiria, ita irascentium eadem signa sunt :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 4:2)
flagrant ac micant oculi, multus ore toto rubor exaestuante ab imis praecordiis sanguine, labra quatiuntur, dentes comprimuntur, horrent ac surriguntur capilli, spiritus coactus ac stridens, articulorum se ipsos torquentium sonus, gemitus mugitusque et parum explanatis vocibus sermo praeruptus et conplosae saepius manus et pulsata humus pedibus et totum concitum corpus" magnasque irae minas agens," foeda visu et horrenda facies depravantium se atque intumescentium - nescias utrum magis detestabile vitium sit an deforme.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 5:1)
ad peiores nuntios subriguntur pili et rubor ad improba verba suffunditur sequiturque vertigo praerupta cernentis.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 8:5)
Nam si quis pallorem et lacrimas procidentis et irritationem umeris obsceni altumve suspirium et oculos subito acriores aut quid his simile indicium adfectus animique signum putat, fallitur nec intellegit corporis hos esse pulsus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 16:1)
pallor ruborem pellit et formas dolor errat per omnes:
(세네카, Hercules Oetaeus 4:11)
coniunx modico nupta marito non disposito clara monili gestat pelagi dona rubentis, nec gemmiferas detrahit aures lapis Eoa lectus in unda, nec Sidonio mollis aeno repetita bibit lana rubores, nec Maeonia distinguit acu quae Phoebeis subditus euris legit Eois Ser arboribus.
(세네카, Hercules Oetaeus 10:32)
pallor fugat ruborem, nullum vagante forma servat diu colorem.
(세네카, 메데아 13:5)
piger ignavos alligat artus languor, et aegro rubor in vultu, maculaeque cutem sparsere leves;
(세네카, 오이디푸스 2:47)
non idem vigor, non ora tinguens nitida purpureus rubor;
(세네카, 파이드라 5:8)
Removete, famulae, purpura atque auro inlitas vestes, procul sit muricis Tyrii rubor, quae fila ramis ultimi Seres legunt:
(세네카, 파이드라 5:17)
et quotiens raro duxti suspiria motu, obstupui vano credulus auspicio, ne qua tibi insolitos portarent visa timores, neve quis invitam cogeret esse suam:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 312)
quanta illum toto versant suspiria lecto, cum recipi, quae non venerit, ipsa vetat?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 22b5)
odi ego quos numquam pungunt suspiria somnos:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 812)
sed conditur omnis sub domina praesente decor, nimioque rubore gemmarum varios perdit quia possidet ignes.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 184)
"hic vultu erectus, at ille laetitia erubuit veniamque rubore poposcit, post hinc germano regis, hinc rege retento Palladiam implicitis manibus subiere Tolosam."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 185)

SEARCH

MENU NAVIGATION