라틴어 문장 검색

Igitur uel ex morbo uel ex ictu concrescit umor sub duabus tunicis, qua locum esse uacuum proposui;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 33:1)
eaque demittenda sed recta est per summas duas tunicas medio loco inter oculi nigrum et angulum tempori propiorem, e regione mediae suffusionis sic, ne qua uena laedatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 36:2)
Tum iunctae orae inter se suendae sunt utrimque cute adprehensa, et qua priores lineae sunt, ea quoque suturae iniciendae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 9장 5:1)
Tum suturae eximi, et ulcus ad sanitatem perduci debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 9장 5:7)
suturam uero inlini uel spuma argenti uel alio glutinante.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 11장 1:9)
Tonsillas autem, quae post inflammationes induruerunt, antiades autem a Graecis appellantur, cum sub leui tunica sint, oportet digito circumradere et euellere:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 7:1)
Sub lingua quoque interdum aliquid abscedit, quod fere consistit in tunica doloresque magnos mouet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 11:1)
si maius, summa cutis usque ad tunicam excidenda est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 11:3)
deinde utrimque orae hamulis excipiendae et tunica undique circumdato liberanda * * * est, magna diligentia per omnem curationem habita, ne qua maior uena incidatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 11:4)
Ex quibus quicquid est, tunica continetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 13장 1:4)
- Potest autem adurentibus medicamentis curari, quibus summa cutis cum subiecta tunica exestur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 13장 1:5)
Medio tumore una linea inciditur usque ad tunicam;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 13장 2:2)
Tum aceto, cui uel salem uel nitrum aliquis adiecit, * eluitur, oraeque una sutura iunguntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 13장 2:4)
ceteraque eadem quae in aliis suturis superiniciuntur leuiterque inde, ne fauces * * urgeatque, deligatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 13장 2:5)
Si quando autem tunica eximi non potuerit, intus inspergenda adurentia;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 13장 2:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION