라틴어 문장 검색

Nam et ferrum cum tactu sit frigidum, — ψυχρὸν δ’ ἕλε χαλκὸν ὀδοῦσιν, si tamen solem pertulerit, concalescit, et calor advena nativum frigus expellit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 2:2)
Calida, inquit, quae adhaeserit nostro corpori mox praebet tactum sui mansuetiorem, vel quia cuti adsuevit vel quia frigus accepit a nobis:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 13:2)
Et cerebrum, quod tactu sui hominem vel torquet vel frequenter interimit, non suo sensu sed vestitus sui, id est omenti, hunc inportat dolorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 14:5)
visus auditus odoratus gustus et tactus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 16:2)
Quippe et vox ad aures ultro venit, et aurae in nares influunt, et palato ingeritur quod gignat saporem, et corpori nostro adplicantur tactu sentienda.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 6:1)
Nam si ignis appareat, scit eum et ante tactum ratio calere:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 19:2)
si nix sit illa quae visa est, intellegit in ipsa ratio etiam tactus rigorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 19:3)
hic tactus consulendus est qui potest de pondere iudicare.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 22:4)
Quod ubi scitum est, qui sequenti nocte deferebant infixo cuicumque parti corporis acuto aeneo apros carne integra pertulerunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 16:3)
Pari ergo ratione infixum corpori pecudis lunari repugnat humori.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 34:3)
Puella senibus dulcior mihi cycnis, Agna Galaesi mollior Phalantini, Concha Lucrini delicatior stagni, Cui nec lapillos praeferas Erythraeos, Nec modo politum pecudis Indicae dentem Nivesque primas liliumque non tactum;
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXXVII1)
unum quod dicitur dissiciens idemque fragosum, alterum transfigens, tertium corripiens, quartum infigens:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 432)
quas omnes species more suo in unius fulguris descriptione attigit dicens primum 'disiecitque rates', secundum 'illum expirantem transfixo pectore', tertium 'turbine corripuit', quartum 'scopuloque infixit acuto'. rates abusive naves;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 433)
infixit Cornutus ait 'inflixit' verius, quod sit vehementius.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 454)
si vero 'coruscum gladium' vis intellegere, lateri Priami infixum accipe, et κατα` το` σιωπώμενον, postea caput esse sublatum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 5523)

SEARCH

MENU NAVIGATION