라틴어 문장 검색

unde feminae, quae mortuos prosequuntur, ubera tundunt, ut lac exprimant, cuncti autem se lacerant, ut sanguinem effundant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 784)
quae cum Troiam ardentem videret, capillum lacerabat atque ita in astra est recepta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 27212)
foedans vel cruentans, vel lacerans.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 861)
obliqua invidia hoc est qui non ex aperto inpugnabat Turnum, sed eum reipublicae simulata defensione lacerabat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3371)
laceratam autem propter illud et bis sex thoraca petitum perfossumque locis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 982)
Cato in oratione de Achaeis "cumque Hannibal terram Ita- liam laceraret atque vexaret", Cicero in Verrinis "sed ut a barbaris praedonibus vexata esset", item "di ablati, fana vexata, direptae urbes reperiuntur".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 768)
Lucretius "taetri primordia viri". nonnumquam pro foetore ponitur 'virus', ut apud Lucilium "anseris herbilis virus". addidit aut 'ad' abundat, aut 'addidit', quia habebant ante nonnihil veneni.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1299)
"Ac iam, ut fecundius nequiora proveniunt, serpentibus in dies perditis moribus per universum orbem sacraria ista taeterrima impiae coitionis adolescunt."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 9장 1:1)
"Haec sacra sacrilegiis omnibus taetriora."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 9장 1:18)
"Tu, qui inmortalitatem postumam somnias, cum periculo quateris, cum febribus ureris, cum dolore laceraris, nondum condicionem tuam sentis?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 12장 1:5)
simul illud gaudeo, quod et aequalitas vestra et pares honorum gradus et artium studiorumque quasi finitima vicinitas tantum abest ab obtrectatione et invidia, quae solet lacerare plerosque, uti ea non modo non exulcerare vestram gratiam sed etiam conciliare videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 42장 3:3)
Magna dis inmortalibus habenda est atque huic ipsi Iovi Statori, antiquissimo custodi huius urbis, gratia, quod hanc tam taetram, tam horribilem tamque infestam rei publicae pestem totiens iam effugimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 11:1)
Huic Epicurus praecentet, si potest, cui viperino morsu venae viscerum Veneno inbutae taetros cruciatus cient!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 122:5)
Nam Pythagoras, qui censuit animum esse per naturam rerum omnem intentum et commeantem, ex quo nostri animi carperentur, non vidit distractione humanorum animorum discerpi et lacerari deum, et cum miseri animi essent, quod plerisque contingeret, tum dei partem esse miseram, quod fieri non potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 27:3)
atque ut in aedificiis architecti avertunt ab oculis naribusque dominorum ea quae profluentia necessario taetri essent aliquid habitura, sic natura res similis procul amandavit a sensibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 141:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION