라틴어 문장 검색

Illa quippe amor Dei, haec amor saeculi nuncupator, quia per illum Deo copulamur, per istum mundanis occupamur curis, et terrenis deservimus desideriis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 1:19)
sed non, ut dictum est, finis, id est saperior et suprema causa, quae Deus est. Hoc ipsum quippe quod pro nobis gerimus, si recte agamus, propter Deum fecimus, cui hoc placere credimus, et ejus dilectio nostra causa est, ut nos quoque propter ipsum, non eum propter nos diligamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 1:27)
Reperitur tamen fides dici de apparentibus quoque, sicut de non apparentibus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:20)
A mortali quippe homine divinitas videri non potuit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:42)
Sed et si dicimus credi quae videntur, sicut dicit unusquisque oculis suis se credidisse, non tamen ipsa est quae in nobis aedificatur fides, sed ex rebus quas videmus, agitur in nobis, ut ea credantur, quae non videntur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:53)
III. Sed tamen est fides etiam rerum, quando non verbis, sed rebus ipsis praesentibus creditur quod futurum est, cum jam per speciem manifestam se contemplandam praebebit sanctis ipsa Dei sapientia.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 3:1)
IV. Catholica quippe est fides, id est universalis, quae ita omnibus necessaria est, ut nemo discretus absque ea salvari possit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 4:1)
sed tamen quod Pater est, est Filius, est et Spiritus sanctus, et econtrario.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 5:5)
Spiritus vero sanctus ipse quoque est non genitus, cum ipse etiam non sit genitus, hoc est non sit Filius, nec tamen ideo est ingenitus, cum ipse ab alio sit, tam a Patre scilicet, quam a Filio procedens.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 6:14)
non tamen ideo plures dii vel domini sunt, sive creatores, sicut plures sunt personae.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 6:28)
Quippe cum dicimus deos, aut dominos seu creatores, rerum quemdam numerum ostendimus, quarum unaquaeque Deus sit, aut Dominus sive Creator cum in individuitate nulla rerum possit esse multitudo, unde et individuam dicimus Trinitatem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 6:29)
Pater tamen et Filius et Spiritus sanctus non sunt una persona, sed plures.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 7:9)
Quarum quidem tamen personarum sicut eadem prorsus est substantia, ita indeterminans est gloria, indivisa operatio ac voluntas.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 7:10)
VIII. Patris quippe nomine divinae majestatis potentia designatur, qua videlicet quidquid velit efficere potest, unde August.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 9:1)
Duo quippe sunt quae nos omnino subjectos Deo efficiunt, timor videlicet atque amor.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 10:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION