라틴어 문장 검색

Et Dominus, Deus exercituum, qui tangit terram, et tabescet. Et lugebunt omnes habitantes in ea; et ascendet sicut fluvius ea omnis et decrescet sicut flumen Aegypti.
(불가타 성경, 아모스서, 9장5)
quia desperata est plaga eius, quia venit usque ad Iudam, tetigit portam populi mei usque ad Ierusalem.
(불가타 성경, 미카서, 1장9)
Si tulerit homo carnem sanctificatam in ora vestimenti sui et tetigerit de summitate eius panem aut pulmentum aut vinum aut oleum aut omnem cibum, numquid sanctificabitur? ”. Respondentes autem sacerdotes dixerunt: “ Non ”.
(불가타 성경, 하까이서, 2장12)
Et dixit Aggaeus: “ Si tetigerit pollutus cadavere omnia haec, numquid contaminabuntur? ”. Et responderunt sacerdotes et dixerunt: “ Contaminabuntur ”.
(불가타 성경, 하까이서, 2장13)
Tacta carmine pocula.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VI 7:1)
Reperti sunt complures nostri qui in phalanga insilirent et scuta manibus revellerent et desuper vulnerarent.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 52장5)
Haec civitas longe plurimum totius Galliae equitatu valet magnasque habet copias peditum Rhenumque, ut supra demonstravimus, tangit.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 3장1)
Huc illi stipites demissi et ab infimo revincti, ne revelli possent, ab ramis eminebant.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 73장3)
resina subinde tempora revellere, et imposito sinapi exulcerare ea, quae male habent ante linteolo subiecto, ne vehementer adrodat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장42)
resina subinde tempora reuellere, et imposito sinapi exulcerare ea, quae male habent ante linteolo subiecto, ne uehementer adrodat;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 8:7)
non blandior ullus euntis ancillae tetigisse latus leviterque reductis vestibus occulto crimen mandare susurro nec furtis quaesisse locum nec fraude reperta cautior elusi fremitus vitare mariti.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:60)
da tangere dextram, qua gentes cecidere ferae.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:145)
Ut fluctus tetigere maris, tunc acrior arsit impetus;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:318)
humanae superos numquam tetigere querellae nec vaga securum penetrant convicia caelum.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum9)
Ut thalami tetigere fores, tum vere rubentes desuper invertunt calathos largosque rosarum imbres et violas plenis sparsere pharetris collectas Veneris prato, quibus ipse pepercit Sirius et teneras clementi sidere fovit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae68)

SEARCH

MENU NAVIGATION