라틴어 문장 검색

quorum non otiosa vita dicenda, est, sed desidiosa occupatio.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 65:2)
Illum tu otiosum vocas qui Corinthia, paucorum furore pretiosa, anxia suptilitate concinnat et maiorem dierum partem in aeruginosis lamellis consumit?
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 65:3)
illos otiosos vocas, quibus apud tonsorem multae horae transmittuntur, dum decerpitur, si quid proxima nocte subcrevit, dum de singulis capillis in consilium itur, dum aut disiecta coma restituitur aut deficiens hinc atque illinc in frontem compellitur ?
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 66:2)
Hos tu otiosos vocas inter pectinem speculumque occupatos ?
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 66:8)
Ne illos quidem inter otiosos numeraverim,qui sella se et lectica huc et illuc ferunt et ad gestationum suarum, quasi deserere illas non liceat, horas occurrunt, quos quando lavari debeant, quando natare, quando cenare, alius admonet ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 69:1)
" Hunc tu ignorantem, an sedeat, putas scire an vivat, an videat, an otiosus sit ?
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 70:3)
Non est ergo hic otiosus, aliud illi nomen imponas;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 72:1)
ille otiosus est, cui otii sui et sensus est.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 72:3)
Non sunt otiosi, quorum volup- tates multum negotii habent.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 74:2)
Soli omnium otiosi sunt qui sapientiae vacant, soli vivunt ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 84:1)
Quid est animi quiete otiosius, quid ira laboriosius ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 72:4)
Adice nunc, quod e lege Chrysippi vivere otioso licet ;
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 45:1)
Illi excitari iubent liberos ad studia obeunda mature, feriatis quoque diebus non patiuntur esse otiosos et sudorem illis et interdum lacrimas excutiunt;
(세네카, De Providentia, book 1 13:2)
Neque enim ille solus militat, qui in acie stat et cornu dextrum laevumque defendit, sed et qui portas tuetur et statione minus periculosa, non otiosa tamen fungitur vigiliasque servat et armamentario praeest ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 40:2)
Sive spatiatur et se utitur suo iure, sive precarios habet excessus cogiturque vela contrahere, sive otiosa mutaque est et in angusto circumsaepta, sive adaperta, in quocumque habitu est, proficit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 51:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION