라틴어 문장 검색

Sed quum inflammationis sit metus, succurri abstinentia, modicis et tempestivis cibis;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 34:3)
quae tempestiva relatu, nunc canimus.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:198)
vos nulla fatigat cura diu maiora petens, non anxia mentem spes agit et longo tendit praecordia voto:
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:27)
iam poenas tuus iste dabit, iam debitus ultor inminet, et, terras qui nunc ipsumque fatigat aethera, non vili moriens condetur harena.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:194)
quamquam omnes alii, quos haec tormenta fatigant, pars quota sunt, Rufine, tui!
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:297)
nubiferas Alpes Appenninique recessus Garganique nives Hecaërge prompta fatigat.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:156)
deinde, si tempestivum erit, confestim, si minus, postero die oculis perlustrare, omnes partes agri revisere atque aestimare num quid absentia sua de disciplina et custodia remiserit, num aliqua vitis, num arbor, num fruges absint;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 20:2)
Nam longissimum quemque aratorem,sicut dixi, faciemus, et propter id, quod paulo ante rettuli, et quod in re rustica nullo minus opere fatigatur prolixior, quia in arando stivae paene rectus innititur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 9장 3:2)
Quaeris ex me, P. Silvine, quod ego sine cunctatione non recuso docere, cur priore libro veterem 1 opinionem fere omnium, qui de cultu agrorum locuti sunt, a principio confestim reppulerim, falsamque sententiam repudiaverim censentium longo aevi situ longique iam temporis exercitatione fatigatam et effetam humum consenuisse.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 1장 1:1)
Licet enim maiorem fructum percipere, si frequenti et tempestiva et modica stercoratione terra refoveatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 1장 7:2)
Sulcum autem ducere longiorem quam pedum centum viginti contrarium pecori est, quoniam plus aequo fatigatur ubi hunc modum excessit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 27:2)
quod ego, si tempestive competat, magis conducere agricolae non dubito.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 8장 4:2)
tempestiva frequentius, non numquam tamen sera melior est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 8:4)
Si tamen aliqua causa eum tempestivam stercorationem facere prohibuerit, secunda ratio est, ante quam sariat, more seminantis ex aviariis pulverem stercoris per segetem spargere;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 15장 2:1)
Constat enim, si tempestive decisa sint, postea capere incrementum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 20장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION