라틴어 문장 검색

Sed putatoris officium est pedali fere spatio citra iugum vitem compescere, ut e capite, quicquid teneri est, per bracchia emissum provocetur, et per iugum inflexum praecipitetur ad eam mensuram quae terram non possit contingere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 17장 5:1)
Nam quae vel infirma vel brevis est, ad duas gemmas recidenda est, quo vehementiorem fundat materiam quae protinus emicet in iugum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 20장 5:3)
Ac tamen cum est utique vinea recidenda, prius ablaqueare, deinde paulum infra terram convenit amputare, ut superiecta humus vim solis arceat et e radicibus novellos prorumpentes caules transmittat qui possint vel sua maritare statumina, vel siqua sunt vidua in propinquo, propaginibus vestire.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 22장 6:1)
Bracchia tenera et viridia servato;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 7:8)
Reciso enim bracchio, aequaliter utrique parti vires mater sumministrat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 11:1)
ut sic recisa vitis ac revocata intra iugum contineatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 14:2)
Sed in iis recidendis alia conditio est, atque alia in iis quae procedunt e trunco.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 18:1)
rursus quicquid e tenero processit, sicut nepos, parcius detondetur, quoniam fere coniunctam gerit ab latere gemmam, cui consulendum est ne falce destringatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 18:3)
Bracchia deinde sub stella quadripartito locabimus, tenerosque palmites super iugum ligabimus nihil repugnantes naturae, sed ut quisquis obsequetur, leviter curvabitur, ne deflexus frangatur neve iam tumentes gemmae detergeantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 26장 3:1)
eaeque ubi se frondibus 9 vestierint, teneris caulibus necdum adultis modus adhibendus est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 27장 1:5)
Tum etiam vitem minus cicatricosam reddit, quoniam id ex quo viride et tenerum decerptum est, celeriter consanescit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 27장 3:1)
Inseritur autem vitis vel recisa vel integra perforata terebra;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 7:1)
Tum quod ex insito profundit subligandum, ne vento surculus motus labefactetur aut explantetur tener pampinus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 11:2)
Sed sive recisa in dupondium et semissem talea, sive totae harundines prostratae deponentur,exstent earum cacumina;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 32장 2:5)
Etenim taleae propius stirpem recisae quadrifidas plerumque, ac deinde secundae taleae eiusdem arboris bifidas ridicas sumministrant;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 33장 4:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION