라틴어 문장 검색

qua in sententia me quoque fuisse memoria tenere te arbitror.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 7 3:4)
multam etiam casus nostri varietatem tibi in scribendo suppeditabunt plenam cuiusdam voluptatis, quae vehementer animos hominum in legendo te scriptore tenere possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 12 5:2)
qua re velim ita statutum habeas, me tui memoriam cum summa benevolentia tenere tuasque omnis res non minori mihi curae quam meas esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 2 1:2)
Pompeius tuus aperte Caesarem et provinciam tenere cum exercitu et consul ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 9 8:3)
qui spem saepe transitionis praebendo neque umquam non decedendo novissime Corycum se contulit et clauso portu se tenere coepit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 13 4:2)
quo modo quidem nunc se res habet, modo ut haec nobis loca tenere liceat, bellissime vel mecum vel in nostris praediis esse poteritis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS: AD TERENTIAM VXOREM, letter 14 1:7)
mihi, ut in eius modi re tantoque bello, maximae curae est ut, quae copiis et opibus tenere vix possumus, ea mansuetudine et continentia nostra, sociorum fidelitate teneamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 3 2:5)
moderari s vero et animo et orationi cum sis iratus, aut etiam tacere et tenere in sua potestate motum animi et dolorem, etsi non est perfectae sapientiae, tamen est non mediocris ingeni atque in hoc genere multo te esse iam commodiorem mitioremque nuntiant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 13장 2:6)
nam ab omnibus eius- dem modi visis perspicuitatem, quam mordicus tenere debemus, abesse dicemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 69:3)
id cum ita sit, alterum placere ut numquam adsentiatur, alterum tenere ut sequens probabilitatem, ubicumque haec aut occurrat aut deficiat, aut 'etiam' aut 'non' respondere possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 139:2)
Ego enim quid desiderem, non quid viderim disputo redeoque ad illam Platonis de qua dixeram rei formam et speciem, quam etsi non cernimus, tamen animo tenere possumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 29장 1:2)
etiam, si quidem rerum modum figere non possumus, animorum modum tenere possumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon III, 장 3:7)
quibus eo minus ignoscendum est, quod non modo rebus eis quae ab illo dictae et in- ventae sunt adlici debuerunt, sed dicendi quoque incredi- bili quadam cum copia turn etiam suavitate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 1장 3:3)
sed mandare quemquam litteris cogitationes suas, qui eas nec disponere nec inlustrare possit nec delectatione aliqua allicere lectorem, hominis est intemperanter abutentis et otio et litteris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 6:3)
Atqui/, Prometheu, te ho/c tenere exi/stimo, Mede/ri posse ra/tionem iracu/ndiae, respondit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 76:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION