라틴어 문장 검색

quod est hominibus facetis et dicacibus difficillimum, habere hominum rationem et temporum et ea, quae occurrunt, cum salsissime dici possunt, tenere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 221:4)
Itaque eis, qui hanc partem ingeni exercerent, locos esse capiendos et ea, quae memoria tenere vellent effingenda animo atque in eis locis conlocanda;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 354:1)
Neque verum est, quod ab inertibus dicitur, opprimi memoriam imaginum pondere et obscurari etiam id, quod per se natura tenere potuisset:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 360:1)
Sed si hoc quoque videtur esse altius, quam ut id nos humi strati suspicere possimus, illud certe tamen, quod amplexi sumus, quod profitemur, quod suscepimus, nosse et tenere debemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 22:1)
Sed quoniam de nostra possessione depulsi in parvo et eo litigioso praediolo relicti sumus et aliorum patroni nostra tenere tuerique non potuimus, ab eis, quod indignissimum est, qui in nostrum patrimonium inruperunt, quod opus est nobis mutuemur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 108:1)
nec solum has artis, quibus liberales doctrinae atque ingenuae continerentur, geometriam, musicam, litterarum cognitionem et poetarum atque illa, quae de naturis rerum, quae de hominum moribus, quae de rebus publicis dicerentur, tenere> sed anulum, quem haberet, pallium, quo amictus, soccos, quibus indutus esset, [se] sua manu confecisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 127:2)
Quod quidem vos etsi facitis, tamen admonendos puto, ne quid esse aliud oratoris putetis, quod quidem sit egregium atque mirabile, nisi in singulis verbis illa tria tenere, ut translatis utamur frequenter, interdum factis, raro autem etiam pervetustis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 201:1)
Quae sic ab illo esse acta constabat oculis, voce, gestu, inimici ut lacrimas tenere non possent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 214:8)
is autem oculis gubernatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 223:1)
quod si semper optima tenere possemus, haud sane, quoniam quidem ea perspicua sunt, consilio multum egeremus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 25장 2:1)
Maximeque hoc in hominum doctorum oratione mihi mirum videri solet, quod, qui tranquillo mari gubernare se negent posse, quod nec didicerint nec umquam scire curaverint, iidem ad gubernacula se accessuros profiteantur excitatis maximis fluctibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 17:1)
quos cum cognosse sapientis est, tum vero prospicere inpendentis in gubernanda re publica moderantem cursum atque in sua potestate retinentem magni cuiusdam civis et divini paene est viri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 75:1)
Hoc errore vulgi cum rem publicam opes paucorum, non virtutes tenere coeperunt, nomen illi principes optimatium mordicus tenent, re autem carent [eo nomine]. Nam divitiae, nomen, opes vacuae consilio et vivendi atque aliis imperandi modo dedecoris plenae sunt et insolentis superbiae, nec ulla deformior species est civitatis quam illa, in qua opulentissimi optimi putantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 86:3)
Virtute vero gubernante rem publicam quid potest esse praeclarius?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 87:1)
Quod si tenere et consequi potuero, cumulate munus hoc, cui me Laelius praeposuit, ut opinio mea fert, effecero.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 116:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION