라틴어 문장 검색

Rursus superati gentiles terga vertunt, ab armorum creberrimis ictibus ad Ascalonis urbem fugam maturantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 96:6)
Dux vero et qui cum eo erant, fugientes persequebantur tam equites quam pedites, et nullo intervallo a tergo adversariorum abfuerunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 98:1)
Armigeris autem discurrentibus in equis ante moenia urbis ex decreto decem militum, triginta equites Arabum ab urbe subito exierunt armati, eosque graviter insecuti [0574B] sunt, post tergum relictis insidiis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 20:9)
Tankrado vero a longe post tergum cum centum equitibus custodiam faciente.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 32:8)
Dux vero ut intellexit quomodo Turci Tankradum a Damasco persecuti fuerint et cum eo bellum commiserint, jussit summo mane diei sequentis acies fieri, et Turcis eorum persecutoribus occurrere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 32:14)
Altera autem die orta, Baldewinus sollicitus ac pervigil, intelligens Turcos jam matutinos adesse, in quamdam planitiem post tergum relictam totum fidelium reduxit exercitum, ac si fugam iniisset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 68:7)
- Tres regis acies a Babyloniis attritae deficiunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 128:2)
Verumtamen rex perscipiens se non posse vitare periculum, nec effugere inimicos haud procul absistentes, quinque acies ordinavit tam ex manu militum quam peditum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 129:1)
In prima acie fuit Belvoldus, miles nobilissimus, qui primum praelio commisso, ac gentilibus cum universis suis peremptus est absque solo milite, qui ibidem manu detruncata, vix a periculo mortis elapsus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 129:2)
Ad haec Geldemarus [0602C] Carpenel, miles ferocissimus, secundam aciem regens, dum per medios hostes erumpens, periclitantibus sociis subvenire moliretur, cum omnibus sequacibus et coadjutoribus suis sub intolerabili manu inimicorum occubuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 129:3)
Hugo vero de Tabaria, juvenis bellicosus, in tertia acie constitutus, per medios hostes equo veloci advolans et cum illis diu graviter pugnans, ad extremum certaminis pondere fatigatus et victus, vix e medio turbinis evasit, omnibus de comitatu suo ibidem occisis et attritis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 129:5)
Rex ergo tam grave exterminium suorum fieri videns, vehementer cum duabus aciebus quae secum remanserant timore concussus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 129:6)
Ipse vero ascendens equum, qui lingua Sarracenica gazela appellatur, eo quod caeteris equis sit cursu potentior, praemisit quartam aciem quam ordinaverat de militibus Jerusalem, viris bello assuetis ac robustissimis, quatenus cum hostibus in impetu ferirent ac dimicarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 133:3)
Haec autem quarta acies ex jussu regis fortiter irruens, cum committeret cum adversariis, prae multitudine illorum pondus belli non sustinens, coepit fugiendo declinare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 133:4)
In momento enim cum sua quinta acie adfuit, agens grave praelium cum hostibus ac repetens, caedes et strages non modicas operatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 133:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION