라틴어 문장 검색

Et alibi dixit, "Honestiusest rem negare quam longos terminos dare."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 114:24)
Juvenes vero confisi de fortitudine ac viribus suis et etiam de multitudineillorum, qui videbantur amici, post multas laudes domini Melibei ac divitiarumet parentelæ illius et potentiæ, consuluerunt vindictam incontinenti faciendam et guerram potenti manu pertractandam, adversariorumpotentiam et divitias pro nihilo reputantes, reprehendendo etiam sapientesde inducia et deliberatione postulata, allegando etiam quod, sicut ferrumigne calefactum et candidatum semper melius quam frigidum laboratur, itaet injuria recens in continenti semper melius quam ex intervallo vindicatur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 17:1)
Nam ratio prohibet, vindictam ex intervallo fieri;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 237:9)
Hic autem non vis facere addefensionem sive tutelam in continenti, sed ad vindictam et ex intervallo.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 247:14)
Adveniente itaque termino constituto, prædicti adversarii cumjuratoribus suis ad curiam domini Melibei accedentes, flexisque genibussuis fusisque lacrimis ad pedes dicti domini ac dominæ Prudentiæprostrati dixerunt:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 319:1)
Verecundia negandi cave ne inferat tibi necessitatem mentiendi, quia honestius est rem negare quam longos terminos dare.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 68:2)
De vitae termino.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 200:1)
Quoniam vitae terminus est incertus.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 201:4)
Longotemporis intervallo in eadem regione qua puer inerat, coeperunt adeo egerequod ciborum inedia periclitarentur fame.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 210:6)
Hoc enim modo decursum vitae tribus fatalibus deabus attribuit Plato, inceptionem scilicet Clotho et Lachesi progressum et conclusionem termini Atropo, sicut dicitur:
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 5:4)
ut nihil imperfectum finis noster inveniat, nihil inexplicatum terminus vitae nostrae offendat, nihil tamquam in incude positum usus nostri operis derelinquat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 2:7)
Et ut ad mysterium venias, non debuit interimere eum, qui usque ad naturalem terminum mortis suae agendae habebat spatium poenitentiae.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 6:14)
Ita et mens quando aliquid videtur incipere, ad finem usque contendat, et operis sui terminum quaerat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 23장 3:7)
Post emensos insuperabilis expeditionis eventus, languentibus partium animis, quas periculorum varietas fregerat et laborum, nondum tubarum cessante clangore, vel milite locato per statiores hibernas, fortunae saevientis procellae alias rebus infudere communibus, per multa illa et dira facinora Caesaris Galli, qui ex squalore imo miseriarum, in aetatis adultae primitiis, ad culmen insperato saltu provectus, ultra terminos potestatis delatae procurrens, asperitate nimia cuncta foedabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 1장 1:1)
Ultima Syriarum est Palaestina, per intervalla magna protenta, cultis abundans terris et nitidis, et civitates habens quasdam egregias, nullam nulli cedentem, sed sibi vicissim velut ad perpendiculum aemulas:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 8장 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION