라틴어 문장 검색

Vitat auis taxum, quam gustu teste probauit.
(ANONYMUS NEVELETI, De iuuene et Thayde 53:11)
nam petisse eum a me aliquid tersui dentibus uersus testantur:
(아풀레이우스, 변명 6:2)
igitur ad praescriptum opinionis et famae confinxere puerum quempiam carmine cantatum remotis arbitris, secreto loco, arula et lucerna et paucis consciis testibus, ubi incantatus sit, corruisse, postea nescientem sui excitatum.
(아풀레이우스, 변명 40:4)
ego non de nihilo postulo ut nomines, quinam testes huic piaculari sacro adfuerint, cum ego ruentem Thallum impellerem.
(아풀레이우스, 변명 43:20)
quam tamen epistolam Pudentilla testem et indicem tuae uoluntatis, ut quae te leuem et mutabilem nec minus mendacem et inpudentem sciret, maluit retinere quam mittere.
(아풀레이우스, 변명 68:9)
Hic est enim pueruli huius instigator, hic accusationis auctor, hic aduocatorum conductor, hic testium coemptor, hic totius calumniae fornacula, hic Aemiliani huius fax et flagellum, idque apud omnis intemperantissime gloriatur, me suo machinatu reum postulatum.
(아풀레이우스, 변명 72:4)
quas tamen litteras tabulario Pontiani praesente et contra scribente Aemiliano nudius tertius tuo iussu, Maxime, testato describsimus;
(아풀레이우스, 변명 76:10)
uos tot argumentis, tot testibus, tanta oratione magum me non probatis:
(아풀레이우스, 변명 77:4)
At tu, Aemiliane, recognosce, an et haec mecum testato descripseris:
(아풀레이우스, 변명 81:1)
quem enim laudatorem locupletiorem, quem testem uitae meae sanctiorem producam, quem denique aduocatum facundiorem?
(아풀레이우스, 변명 93:1)
Testor igitur te, Claudi Maxime, uosque, qui in consilio estis, uosque etiam, qui tribunal mecum adsistitis, haec damna et dedecora morum eius patruo huic et candidato illo socero adsignanda meque posthac boni consulturum, quod talis priuignus curae meae iugum ceruice excusserit, neque postea pro eo matri eius supplicaturum.
(아풀레이우스, 변명 97:1)
at ego hasce tabulas, Maxime, hic ibidem pro pedibus tuis abicio testorque me deinceps incuriosius habiturum, quid Pudentilla testamento suo scribat.
(아풀레이우스, 변명 99:1)
"pluris est oculatus testis unus quam auriti decem."
(아풀레이우스, 플로리다 2:8)
pluris est auritus testis unus quam oculati decem.
(아풀레이우스, 플로리다 2:10)
iam hoc praecipuum beneficium ac longe ante ceteros excellens, quod me uobis locupletissimus testis suo etiam suffragio commendat.
(아풀레이우스, 플로리다 16:65)

SEARCH

MENU NAVIGATION