라틴어 문장 검색

Quare, cum sollicite sit procedendum, consilimus tibi, quatenus personam tuamita custodias, quod neque dolus neque astutiæ desint tibi ad cavendum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 16:4)
Nunc accedamus ad examinationem et expositionem consilii, quod dederunttibi causidici spaientes ac senes, qui quasi eadem consuluerunt dicentes, ut personam tuam super omnia custodias, et domum tuam diligenter munias, allegantes etiam, non esse in talibus subito nec festinanter procedendum, sed cum diligenti provisione ac præparatione et deliberatione maximasollicitaque cura omnia esse peragenda.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 182:1)
Quod enim dixerunt de tuæ personæ custodia bene notandum est.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 182:3)
De custodia personæ in guerra constitutæ.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 184:1)
Circatuam itaque personam notare potes et debes quod, licet magnus sis et diveset potens, solus tamen existis et permanes.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 209:3)
Non enim habes filios masculos, neque fratres vel consanguineos germanos vel alios necessarios, quorumtimore inimici tui a destructione tuæ personæ cessarent;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 209:4)
et, destructa persona, bene nosti, quod divitiarum multitudo dispergitur etnihil valet.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 209:5)
Inimici vero tui sunt tres, et multos habent filios et germanoset alios necessarios, quorum si vindictam faciendo duos vel tres occideris, alii remanerent, qui personam tuam cito destruere valerent.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 209:6)
Ita circa illos, qui consentiunt tibi vel illis, et circa principales personas, illorumconditio valde melior est quam tua.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 209:9)
Aliter dicitur possegratiæ, de quo in libro Sapientiæ in persona Sapientiædicitur:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 213:15)
Possibilitas verotua non est, computatione facta, æqualis adversariorum tuorum potentiæsive possibilitati, ut supra notavimus, immo est valde minor, ita quodnon potes vindictam facere sine periculo ac destructione tuæ personæ.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 237:14)
et, cum divitiæ atque "pecuniæ sint regimenomnium rerum, " multitudinem hominum mediante pecunia de facili potero habere, ita quod etiam ratione personarum illos potero superare et ad necessitatemet paupertatem ac mendicitatem et mortem illos perducere.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 248:4)
Quantumcunque enim sit homo dives, oportet illum, si in guerra diu perseveraverit, aut divitias aut guerramperdere, aut forte utrumque simul et personam.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 261:4)
Alioquin nulli aliquo modo consulerem, ut sine causæ cognitione acpræcedenti tractatu arbitrium daret inimico suo vel super se potestatem.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 297:6)
Quare mendicos et pauperes ac debiles, orphanos etviduas ac miserabiles personas, libentissime, gratis et non per pecuniamjuvare debemus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, SERMO JANUENSIS 26:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION