라틴어 문장 검색

Dixerat orationisque cursum ad alia quaedam tractanda atque expedienda uertebat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, I 1:1)
Nam et milites bestias manibus pertractabant earumque tarditatem cognoscebant, equitesque in eos pila praepilata coiciebant, atque in consuetudinem equos patientia bestiarum adduxerat.
(카이사르, 아프리카 전기 72:8)
At veteranae legionis milites, item conflictati et tempestatis et sentinae vitiis, neque ex pristina virtute remittendum aliquid putaverunt, et tractandis condicionibus et simulatione deditionis extracto primo noctis tempore gubernatorem in terram navem eicere cogunt, ipsi idoneum locum nacti reliquam noctis partem ibi confecerunt et luce prima missis ad eos ab Otacilio equitibus, qui eam partem orae maritimae asservabant, circiter CCCC, quique eos armati ex praesidio secuti sunt, se defenderunt et nonnullis eorum interfectis incolumes se ad nostros receperunt.
(카이사르, 내란기, 3권 28:8)
et hoc factum perturbatus tractat cum principibus.
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM72)
ne te tractent Saraceni, qui sunt quai bestia.
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM186)
Ungui enim leviterque pertractari corpus etiam in acutis et recentibus morbis oportet, in remissione tamen et ante cibum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 14장10)
Saepe igitur ex aqua frigida, cui oleum sit adiectum, corpus eius pertractandum est, quoniam interdum sic evenit, ut horror oriatur et fiat initium quoddam novi motus exque eo, cum magis corpus incaluit, sequatur etiam remissio.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 9장4)
thorax levi manu pertractandus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장69)
Quo magis autem necessaria pars erit, quae tractabitur, hoc quoque maiori periculo subiecta est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장57)
8 Verum ut oculi multiplicem curationem etiam manus exigunt, sic in auribus admodum pauca sunt, quae in hac medicinae parte tractentur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 8장1)
caro quoque carcinomati similis cum periculo tractatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 14장28)
igitur, demissis eodem modo digitis, leviter pertractanda vesica est, et discutienda, si qua coierunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장126)
ante inflammationem enim tutius omnia tractantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 2장32)
Os fractum, nisi si succursum est, gravibus inflammationibus adficit, difficiliusque postea tractatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장27)
Ea sublata, rursus ossa esse tractanda, ut, si quid fractum loco suo non est, reponatur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 7장18)

SEARCH

MENU NAVIGATION