라틴어 문장 검색

denique avarities et honorum caeca cupido, quae miseros homines cogunt transcendere fines iuris et inter dum socios scelerum atque ministros noctes atque dies niti praestante labore ad summas emergere opes, haec vulnera vitae non minimam partem mortis formidine aluntur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 2:5)
aut quia crassior est certis in partibus aër, sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 26:3)
temptat enim dubiam mentem rationis egestas, ecquae nam fuerit mundi genitalis origo, et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi et taciti motus hunc possint ferre laborem, an divinitus aeterna donata salute perpetuo possint aevi labentia tractu inmensi validas aevi contemnere viris.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 41:5)
Mane autem dictum, aut quod ab inferioribus locis, id est a Manibus, exordium lucis emergat, aut, quod verius mihi videtur, ab omine boni nominis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, III. 13:1)
deinde vespera, quod a Graecis tractum est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, III. 15:1)
atque is postea philosophus inlustris emersit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 41:4)
et sub specie observationis emergebat maior confusionis occasio.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 1:3)
Unde etiam mos tractus ut leges trinundino die promulgarentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 34:2)
Sed cum sol emersit ab inferioribus partibus terrae, vernalisque aequinoctii transgreditur fines augendo diem:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 6:1)
dempti autem capilli residenti radice monstrant hoc sidus etiam tempore quo non visitur a nobis rursum emergendi, uti capillos, habere substantiam.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 14:3)
ex quibus latebris vel angustiis rursus emergens ad aestivum hemisphaerium, tamquam enascens, in augmenta porrigitur, et tunc ad regnum suum pervenisse iam creditur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 15:2)
Nam scaturigines ex omni parte emergentes sic eleganter expressit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 24:3)
Nunc, quia pleraque omnia quae supra dixi instructa auctoritate tragicorum probavi, id quoque, quod a Sophocle tractum est, annotabo.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 6:1)
Sed ubi venit tempus maturitatis infantum quos alvo illa gestaverat, reclusa terra est et cum infantes de alvo Thaliae progressi emerserunt, appellatique sunt Palici ἀπὸ τοῦ πάλιν ἱκέσθαι, quoniam prius in terram mersi denuo inde reversi sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 18:4)
Flammarum longos a tergo involvere tractus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 26:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION