라틴어 문장 검색

utiles tragoediae, alunt et lyrici;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 308:1)
multum autem veteres etiam Latini conferunt, (quanquam plerique plus ingenio quam arte valuerunt) in primis copiam verborum, quorum in tragoediis gravitas, in comoediis elegantia et quidam velut ἀττικισμόσ inveniri potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 310:4)
ita, quod est maxime ridiculum, non ante ad declamandi magistrum mittendus videtur puer quam declamare sciat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 4:2)
et quia narrationum, excepta qua in causis utimur, tres accepimus species, fabulam, quae versatur in tragoediis atque carminibus, non a veritate modo sed etiam a forma veritatis remota;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 46:1)
sed certe sint grandia et tumida, non stulta etiam et acrioribus oculis intuenti ridicula:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 154:2)
quam ergo ridiculum est, quaestionem quidem speciem esse probationis, partitionem autem, quae sit species quaestionis, partem totius orationis vocari?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 291:4)
ut in tragoediis, cum Teucer reum facit Aiacis occisi dicens inventum eum in solitudine iuxta exanime corpus inimici cum gladio cruento, non id modo Ulixes respondet non esse a se id facinus admissum, sed sibi nullas cum Aiace inimicitias fuisse, de laude inter ipsos certatum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 102:3)
quod est ridiculum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 153:6)
illud his adiicere ridiculum putarem, nisi eo Cicero uteretur, quod coniugatum vocant, ut eos, qui rem iustam faciunt, iuste facere (quod certe non eget probatione), quod compascuum est, compascere licere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 178:4)
apud indices quidem secundum legem dicturos sententiam de confessis praecipere ridiculum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 295:1)
Non male respondit, male enim prior ille . Fallet haec nos in foro consuetudo, ubi adversario, non ipsi nobis . aiunt Accium interrogatum, cur causas non ageret, cum apud eum in tragoediis tanta vis esset optime respondendi, hanc reddidisse rationem, quod illic ea dicerentur quae ipse vellet, in foro dicturi adversarii essent quae minime vellet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 330:4)
ridiculum est ergo in exercitationibus, quae foro praeparant, prius cogitare quid responderi quam quid ex diverso dici possit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 332:1)
nam parvis quidem litibus has tragoedias movere tale est, quasi si personam Herculis et aptare infantibus velis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 54:3)
fecit enim risum, sed ridiculus fuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 66:2)
cum ventum est ad ipsum illud, quo veteres tragoediae comoediaeque cluduntur, plodite.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 70:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION