라틴어 문장 검색

sed hiberna iam praeparans vias commeatibus subvehendis ex Thessalia muniri iubet et eligi horreis opportuna loca tectaque aedificari, ubi deversari portantes commeatus possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 117:1)
in omnibus circulis atque etiam, si dis placet, in conviviis sunt qui exercitus in Macedoniam ducant, ubi castra locanda sint sciant, quae loca praesidiis occupanda, quando aut quo saltu intranda Macedonia, ubi horrea ponenda, qua terra, mari subvehantur commeatus, quando cum hoste manus conserendae, quando quiesse sit melius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 263:1)
ex his pauci primo, aegre passi popularem in suo conspectu caesum, ad persequendos interfectores fluvium transgressi sunt, dein plures, postremo omnes, et cum praesidio . . .
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 515:2)
per hanc causam Thracibus ablegatis, simul transgressos eos Strymonem vidit, portas clausit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 554:1)
postquam superatos saltus transgressosque in Macedoniam Romanos audissent et inclusum teneri Persea, Rhodios legationem misisse, non ad ullam aliam rem quam ad Persea ex imminenti periculo eripiendum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 34:1)
itaque consentientibus cunctis pace facta Alexandream recipitur, ne multitudine quidem adversante, quae in bello non per obsidionem modo, sed etiam postquam a moenibus abscessum est, quia nihil ex Aegypto subvehebatur, omnium rerum adtenuata inopia erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 115:1)
ad Eleusinem transgresso flumen, qui locus quattuor milia ab Alexandrea abest, legati Romani occurrerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 123:1)
Paulus ipse post dies paucos regia nave ingentis magnitudinis, quam sedecim versus remorum agebant, ornata Macedonicis spoliis non insignium tantum armorum, sed etiam regiorum textilium, adverso Tiberi ad urbem est subvectus, completis ripis obviam effusa multitudine.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 420:1)
si addas 'isti', fit specialitas, ut Sallustius transgressos omnis recipit mons Balleia prudenter addidit 'transgressos'. cuncti non idem significat quod omnes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5186)

SEARCH

MENU NAVIGATION