라틴어 문장 검색

praeceps posthac Agrippina ruere ad terrorem et minas, neque principis auribus abstinere quo minus testaretur adultum iam esse Britannicum, veram dignamque stirpem suscipiendo patris imperio quod insitus et adoptivus per iniurias matris exerceret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 14장5)
promittentibus dein tam praecipitem necem quam si ferro urgeretur, cubiculum Caesaris iuxta decoquitur virus cognitis antea venenis rapidum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 15장11)
Nero trepidus et interficiendae matris avidus non prius differri potuit quam Burrus necem eius promitteret, si facinoris coargueretur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 20장6)
et damno eius exterriti qui subsidium ferre debuerant sua quisque in castra trepida fuga rediere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 36장5)
qua clade et odiis provinciae quam avaritia eius in bellum egerat trepidus procurator Catus in Galliam transiit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 32장14)
doctoresque sapientiae, Coeranum Graeci, Musonium Tusci generis, constantiam opperiendae mortis pro incerta et trepida vita suasisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 59장3)
deinde amisso centurione et paucis militibus quos visendis hostium copiis praemiserat trepidus remeavit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 10장5)
Exim Romanus laudat iuvenem omissis praecipitibus tuta et salutaria capessentem:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 29장1)
sed ex coniuratis consilia cum Vestino non miscuerant, quidam vetustis in eum simultatibus, plures quia praecipitem et insociabilem credebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 68장6)
neque tamen praeceps vitam expulit, sed incisas venas, ut libitum, obligatas aperire rursum et adloqui amicos, non per seria aut quibus gloriam constantiae peteret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 19장3)
quae oblitterari non sinebat Capito Cossutianus, praeter animum ad flagitia praecipitem iniquus Thraseae quod auctoritate eius concidisset, iuvantis Cilicum legatos dum Capitonem repetundarum interrogant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 21장5)
nec insanum ultra et lubricum forum famamque pallentem trepidus experiar.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 13장 5:2)
Rhenus, Raeticarum Alpium inaccesso ac praecipiti vertice ortus, modico flexu in occidentem versus septentrionali Oceano miscetur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 1장 2:1)
paucos numero, trepidos ignorantia, caelum ipsum ac mare et silvas, ignota omnia circumspectantis, clausos quodam modo ac vinctos di nobis tradiderunt.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 32장 3:1)
sic Agricola simul suis virtutibus, simul vitiis aliorum in ipsam gloriam praeceps agebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 41장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION