라틴어 문장 검색

Tantaque tribulatio fuit in Italia;
(Andreas Bergomas, Chronicon, 59)
Facta est tribulatio magna.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1144)
Post cuius obitum magna tribulatio in Italia advenit.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 181)
Non enim erat via vel locus, quo non iacerent mortui, et erat tribulatio omnibus et dolor, videntes populum Christianum usque ad internitionem devastari.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXIIII 22:4)
Moram faciente Lothario veniendi, temerarias ipsi episcopi conscriptiones Nicolao papae iterum remiserunt, dicentes eum impie et absque omni ratione tirannico in eos more iniusta exercere iudicia, promittentes se absque illius gratia velle aequaliter gloriari in locis suis ceu ipse in Roma et in nullo gradum suum inferiorem gradu illius esse, non recordantes se ab eo pallium dignitatis accepisse.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 83:2)
'Angustiae mihi undique, et quid eligam, ignoro, quia tribulationes cordis mei multiplicatae sunt'.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 87:23)
tamen si uerum uelis, Aemiliane, uel si haec intellegere unquam potes, non tam amat sapiens quam recordatur.
(아풀레이우스, 변명 11:9)
dotalis accipe, donationem recordare, testamentum lege.
(아풀레이우스, 변명 101:22)
id fanum secundo litore, si recte recordor uiam, uiginti haud amplius stadia oppido abest.
(아풀레이우스, 플로리다 15:8)
qui non adfuerant percontari ante dicta, qui adfuerant recordari audita, cunctisque iam prioribus gnaris sequentia expectare.
(아풀레이우스, 플로리다 16:18)
ac recordabar profecto bonam Meroen non misericordia iugulo meo pepercisse sed saevitia cruci me reservasse.
(아풀레이우스, 변신, 1권 13:21)
nam cadavera illa iugulatorum hominum erant tres utres inflati variisque secti foraminibus et, ut vespertinum proelium meum recordabar, his locis hiantes, quibus latrones illos vulneraveram.
(아풀레이우스, 변신, 3권 8:15)
Raptim denique paupertina Milonis cenula perfunctus, causatusque capitis acrem dolorem, quem mihi lacrimarum assiduitas incusserat, concedo cubitum venia facile tributa, et abiectus in lectulo meo quae gesta fuerant singula maestus recordabar, quoad tandem Fotis mea, dominae suae cubitu pro- curato, sui longe dissimilis advenit:
(아풀레이우스, 변신, 3권 12:1)
"Recordare enim quam superbe, quam arroganter nobiscum egerit et ipsa iactatione immodicae ostentationis tumentem suum prodiderit animum, deque tantis divitiis exigua nobis invita proiecerit, confestimque praesentia nostra gravata propelli et efflari exsibilarique nos iusserit."
(아풀레이우스, 변신, 5권79)
"Nunc recordare sortis Pythicae, quae te trucis bestiae nuptiis destinatam esse clamavit:"
(아풀레이우스, 변신, 5권143)

SEARCH

MENU NAVIGATION