-
Nam sive hoc tribuendum sit providentiae eius defectui, aut in rebus quas decreverat pertinaciae, aut suspicionibus quae aciem mentis eius perstringebant, vel quicquid aliud in caussa fuit, certum est fortunae suae perturbationes continuas (praesertim nulla violenta occasione subnixas) exoriri non potuisse absque magnis aliquibus in natura sua impedimentis, et erroribus in constitutione animi sui radicali, quae necesse habuit salvare et emendare per mille pusillas industrias et artes.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 12:8)
-
Verum hunc casum (de quo loquor) ita intelligi volo, ut si quid in his quae affero sit boni, id immensae misericordiae et bonitati divinae et foelicitati temporum tuorum tribuatur:
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Epistola 3:13)
-
At qui summas dialecticae partes tribuerunt ateque inde fidissima scientiis praesidia comparari putarunt, verissime et optime viderunt intellectum humanum sibi permissum merito suspectum esse debere.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:75)
-
Itaque perceptioni sensus immediatae ac propriae non multum tribuimus:
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 23:5)
-
Atque hoc proculdubio viderunt et illi qui tantas dialecticae partes tribuerunt.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:4)
-
animae humanae, nobilissimae substantiae, genus ex vocibus secundae intentionis tribuerit;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 134:3)
-
Authores vero quod attinet, summae pusillanimitatis est authoribus infinita tribuere, authori autem authorum, atque adeo omnis authoritatis, Tempori, jus suum denegare.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 193:1)
-
Ea enim rerum inventoribus divinos honores tribuerunt;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 320:3)
-
quia complures naturae separationi imputantur et attribuuntur, ac si prius substitissent in composito, quas revera ignis et calor et alii modi apertionum de novo indunt et superinducunt.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 24:10)
-
Cavendum autem est, et monendum quasi perpetuo, ne, cum tantae partes formis videantur a nobis tribui, trahantur ea, quae dicimus, ad formas eas, quibus hominum contemplationes et cogitationes hactenus assueverunt.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 190:1)
-
Manifestum enim est, hoc non posse imputari aeri se pone corpus colligenti, quia fons motus est in medio laminae vel calami, non in extremis.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 359:14)
-
neque id imputandum est alicui deperditioni ex quanto ligni per moram;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 481:28)
-
Quocirca iustum est, et id ipsum necessitas temporum flagitat, ut ecclesia doctrina sua et decretis suis, principes gladio, omnesque literae seu religiosae sint seu morales, caduceo suo in barathrum inferni damnent et detrudant in secula huiusmodi facta et doctrinas iis auctoritatem aliquam tribuentes, ut magna ex parte iam pridem factum est.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 4:9)
-
Hinc etiam emanat et alter ille effectus, quem Scriptura regibus tribuit, ut cor regis sit inscrutabile.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 1:5)
-
Est astutiae quoddam genus quod Anglico proverbio felem in aheno vertere satis absurde dicitur, cum ea verba quae quis apud alium profert, imputat colloquenti tanquam ab ipso prolata.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 14:2)