라틴어 문장 검색

suppliciter tristes] hoc est rogantes cum tristitia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4813)
laetus id est omissa tristitia quam de sociis habebat amissis, vel quia ei designatus evidenter fuerat locus, ad quem sine errore et pergere et pervenire deberet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1691)
Lucanus hinc Abatos, quam nostra vocat veneranda vetustas (10.323). haec palus Styx vocatur, quod tristitiam transeuntibus gignit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1548)
defixus lumina defixa lumina habens, per quod tristitia mentis ostenditur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1562)
tristitia autem vicina luctui est, qui procreatur ex morte:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2955)
ideo per Stygem dii iurant, quia tristitia contraria est aeternitati, το` στυγνο`ν τῶͺ μακαρίωͺ χαι` ἀθανάτωͺ.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 3244)
novies styx interfusa quia qui altius de mundi ratione quaesiverunt, dicunt intra novem hos mundi circulos inclusas esse virtutes, in quibus et iracundiae sunt et cupiditates, de quibus tristitia nascitur, id est Styx.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 4391)
nigro circumdata turbine corpus hoc ideo, quia ad maerorem luctumque descendit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5961)
et notandum, quia cum diceret eius apotheosin, econtra laetitiam rebus omnibus dat, quas nunc in maerore fuisse memoravit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 282)
ergo alacris silvas omnia tenet voluptas, quae superius occupaverat maeror, ut "ipsa Pales agros atque ipse re- liquit Apollo". antiqui autem 'ergo' pro 'merito' dicebant, sicut hic accipitur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 581)
hic cum de Melpomene vel, ut quidam dicunt, de Calliope musa sirenas habens filias amisisset et maerore conficeretur, auxilium matris oravit, ut sibi seni luctus remedium praestaret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 819)
sane haec Erigone Icari filia fuit, tantae pietatis in patrem, ut cum eum vidisset mortuum, omni se luctu ac maerore conficeret, ob quam rem misericordia deorum inter signa locum virginis sub iustitiae vocabulo iussa est obtinere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3313)
quam autem civitati carus fuerit, maerore funeris indicatum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 14:7)
tristitia autem et in omni re severitas habet illa quidem gravitatem, sed amicitia remissior esse debet et liberior et dulcior et ad omnem comitatem facilitatemque proclivior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 84:2)
homo non liberalitate, ut alii, sed ipsa tristitia et severitate popularis, cuius quidem legi tabellariae M. Antius Briso tribunus plebis diu restitit, M. Lepido consule adiuvante;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 25장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION