라틴어 문장 검색

sunt enim ignorantis, cum de aeternitate animorum dicatur, de mente dici, quae omni turbido motu semper vacet, non de partibus is, in quibus aegritudines irae libidinesque versentur, quas is, contra quem haec dicuntur, semotas a mente et disclusas putat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 79:2)
vocant enim πάθοσ, id est morbum, quicumque est motus in animo turbidus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 23:2)
in participe rationis ponunt tranquillitatem, id est placidam quietamque constantiam, in illa altera motus turbidos cum irae tum cupiditatis, contrarios inimicosque rationi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 10:7)
intellegatur igitur perturbationem iactantibus se opinionibus inconstanter et turbide in motu esse semper;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 24:1)
ex qua concitantur perturbationes, quae sunt, ut paulo ante diximus, turbidi animorum concitatique motus, aversi a ratione et inimicissimi mentis vitaeque tranquillae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 34:3)
Darius in fuga cum aquam turbidam et cadaveribus inquinatam bibisset, negavit umquam se bibisse iucundius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 97:3)
non, si quid turbida Roma elevet, accedas examenque improbum in illa castiges trutina, nec te quaesiveris extra, nam Romae quis non - ali, si fas dicere - sed fas tunc cum ad canitiem et nostrum istud vivere triste aspexi ac nucibus facimus quaecumque relictis, cum sapimus patruos;
(페르시우스, 풍자, satire 111)
At illa, vires ut refecit languidas, Veloci saltu fovea sese liberat Et in cubile concito properat gradu.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Panthera et pastores.8)
Accepi pulcherrimos turdos, cum quibus parem calculum ponere nec urbis copiis ex Laurentino nec maris tam turbidis tempestatibus possum.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 2 1:1)
Num istic quoque immite et turbidum caelum?
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 17 1:1)
Ac primis quidem diebus redditae libertatis pro se quisque inimicos suos, dumtaxat minores, incondito turbidoque clamore postulaverat simul et oppresserat.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 4:1)
Scit bene, quid gramen, quid torto concita rhombo Licia, quid valeat virus amantis equae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 85)
Auferor ut rapida concita puppis aqua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 47)
in nemus et saltus thalamo regina relicto fertur, ut Aonio concita Baccha deo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:210)
turbida perversas induit illa comas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 50:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION