라틴어 문장 검색

Crudele regnum turbidum tenebrisque obscurum est, inter trementes et ad repentinum sonitum expavescentes ne eo quidem, qui omnia perturbat, inconcusso.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 40:1)
numquam autem liquidum socerumque ex turbido venit.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 25:2)
Capit ergo visus speciesque rerum quibus ad impetus evocetur, sed turbidas et confusas.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 22:5)
Quis impetu turbidus et in aliquem ruens non quidquid in se venerandi habuit abiecit ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 38:2)
sursum oportet ac deorsum eat, fluctuetur ac navigium in turbido regat.
(세네카, De Providentia, book 1 62:8)
Multa erant quae reprehenderes, multa quae suspiceres, cum torrentis modo magnus quidem sed turbidus flueret.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, chapter pr 11:4)
quo, nate, vultus huc et huc acres refers acieque falsum turbida caelum vides?
(세네카, Hercules Furens 13:28)
quis Tanais aut quis Nilus aut quis Persica violentus unda Tigris aut Rhenus ferox Tagusve Hibera turbidus gaza fluens abluere dextram poterit?
(세네카, Hercules Furens 20:6)
concussi fretum cessante Tento, turbidum explicui mare et sicca tellus fontibus patuit novis;
(세네카, Hercules Oetaeus 7:46)
namque ut subactus Herculis clava horridi Achelous omnis facilis in species dari tandem peractis omnibus patuit feris unoque turpe subdidit cornu caput, me coniugem dum victor Alcides habet, repetebat Argos, forte per campos vagus Euenos altum gurgitem in pontum ferens iam paene summis turbidus silvis erat.
(세네카, Hercules Oetaeus 8:20)
quique capaci turbida cumba flumina servat durus senio navita crudo vix assiduo bracchia conto lassata refert, fessus turbam vectare novam.
(세네카, 오이디푸스 2:44)
an latera circa serpit incertus viae et fluctuante turbidus fumo labat?
(세네카, 오이디푸스 4:24)
Quid huc seniles fessa moliris gradus, o fida nutrix, turbidam frontem gerens et maesta vultu?
(세네카, 파이드라 6:1)
at nos solliciti numine turbido, tractari!
(세네카, 파이드라 11:23)
at ille, qualis turbido rector mari ratem retentat, ne det obliquum latus, et arte fluctum fallit, haud aliter citos currus gubernat:
(세네카, 파이드라 15:32)

SEARCH

MENU NAVIGATION