라틴어 문장 검색

In quo genere nos quidem versamur tantum quantum possumus, quantum ingenio, quantum mediocri doctrina, quantum usu valemus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 77:1)
Ita fit, ut agitatio rerum sit infinita, cognitio facilis, usus doctrinam confirmet, mediocris opera tribuatur, memoria studiumque permaneat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 88:1)
Itaque hoc loco nihil sane est quod praecipi posse videatur, nisi ut figuram orationis plenioris et tenuioris et item illius mediocris ad id, quod agemus, accommodatam deligamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 212:1)
sine hac summus orator esse in numero nullo potest, mediocris hac instructus summos saepe superare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 213:3)
quas tamen inter omnis est suo quoque in genere mediocris, atque etiam illa sunt ab his delapsa plura genera, leve asperum, contractum diffusum, continenti spiritu intermisso, fractum scissum, flexo sono extenuatum inflatum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 216:4)
non enim ille mediocris orator in vestram quasi succrescit aetatem, sed et ingenio peracri et studio flagranti et doctrina eximia et memoria singulari;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 230:2)
His rationibus tam certis tamque inlustribus opponuntur ab iis, qui contra disputant, primum labores, qui sint re publica defendenda sustinendi, leve sane inpedimentum vigilanti et industrio, neque solum in tantis rebus, sed etiam in mediocribus vel studiis vel officiis vel vero etiam negotiis contemnendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 7:1)
Haud mediocris hic, ut ego quidem intellego, vir fuit, qui modica libertate populo data facilius tenuit auctoritatem principum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 87:3)
non enim mediocres viri, sed maxumi et docti, Pythagoras et Empedocles, unam omnium animantium condicionem iuris esse denuntiant clamantque inexpiabilis poenas impendere iis, a quibus violatum sit animal.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 25:2)
quod non intellegunt seminum vim, quae ad gignendum procreandumque plurimum valeat, funditus tolli, mediocris erroris est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 139:6)
quorum partim ficta aperte, partim effutita temere numquam ne mediocri quidem cuiquam, non modo prudenti probata sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 168:4)
ad haec mediocri opus est prudentia an et ingenio praestanti et eruditione perfecta?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 193:7)
quod non intellegunt seminum vim, quae ad gignendum procreandumque plurimum valeat, funditus tolli, mediocris erroris est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 139:6)
quorum partim ficta aperte, partim effutita temere numquam, ne mediocri quidem cuiquam, non modo prudenti probata sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 168:5)
ad haec mediocri opus est prudentia an et ingenio praestanti et eruditione perfecta?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 193:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION