- 문장 검색

라틴어 문장 검색

Circa vernum deinde aequinoctium binae vites, quo celerius ulmum vestiant, pedem inter se distantes scrobibus deponendae:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 19:2)
Hanc observationem non solum in vitium positione, sed in ulmorum ceterarumque arborum praecipio:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 20:1)
Nam ex pluribus virgis plures pampinos creat, et cum se multa fronde cooperit, peius defloret, nebulasque et rores diutius continet, omnemque uvam perdit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 36:2)
Potest etiam ulmus sic disponi, ut adhuc tenera decacuminetur, ne altitudinem quindecim pedum excedat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 7장 1:7)
Cum omnes surculos, quos arbor ea patietur, demiseris, libro ulmi vel iunco aut vimine arborem constringito:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 11장 6:1)
Uva quoque, quam Graeci ἀγρίαν σταφυλη`ν vocant, cum cibo mixta prodest;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 21:3)
item cum ficus aut uva immatura nec ad satietatem permissa est, quibus scilicet cibis abstinendae sunt aves:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 23:3)
Ac deinde cum agmen glomeratum in proximo frondentis arbusculae ramo consederit, animadvertito, an totum examen in speciem unius uvae dependeat:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 9장 7:4)
Maximus autem annuus earum labor est initio veris, quo tithymali floret frutex, et quo amara ulmi semina sua promunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 13장 2:1)
Nam et tithymalus maiorum quoque animalium ventrem solvit, et proprie ulmus apium.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 13장 2:4)
Nam vel grana mali Punici tunsa et vino Amineo conspersa,vel uvae passae cum rore Syriaco pari mensura pinsitae et austero vino insuccatae dari debent:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 13장 5:2)
Uvas etiam passas cum infregerimus, paulum aqua respersas probe dabimus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 16:1)
Atque his cibariis non solum hieme, sed etiam quibus temporibus, ut iam supra dixi tithymalus, atque etiam ulmi florebunt, sustinendae sunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 16:2)
'dum lectica ex regia domum redeo, panis unciam cum paucis acinis uuae duracinae comedi.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 76장 2:2)
Praeter alios commeatus, quorum tum copia regio abundabat, pomorum quoque ingens modus nascitur, et uberrimum gignendis uvis solum est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 4장 27:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION