라틴어 문장 검색

Ex quo euenit, ut umor ad membranam quidem descendat, exitum uero non habeat ac sic eam inritet et graues inflammationes moueat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 13:3)
At si quod fragmentum undique resolutum cum ceteris non glutinabitur, intellegetur quidem ex umore, qui multus ex uulnere feretur, uolsella uero extrahetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 5장 4:6)
quo loco maxime umor in ea perseuerabit, ibi pus proximum erit eaque uri debebit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 9장 7:6)
Nonnumquam etiam leuius ipso osse adfecto et inter initia neclecto, non pus sed umor quidam muccis similis intus coit, mollescitque contra cutis;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 9장 8:5)
Is canalis et inferiore parte foramina II habere debet, per quae, si quis umor excesserit, descendat;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 19:3)
quod hic quoque ex modo fluentis umoris colligitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 29:2)
ad vivum penetrant flammae, quo funditus umor defluat et vacuis corrupto sanguine venis arescat fons ipse mali;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:11)
quodsi forte malus membris exuberat umor languida vel nimio viscera felle rubent, non venas reserant nec vulnere vulnera sanant pocula nec tristi gramine mixta bibunt:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus39)
quoque die Titana canis flagrantior armat et rapit umores madidos venasque calore compescit radiisque potentibus aestuat axis, Nilo bruma venit, contraria tempora mundo:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Nilus14)
hic nullum Borean nec brumam sentit opacus umor, sed varias itque reditque vias.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Crystallo cui aqua inerat (XXXVI)2)
admittit in altum cernentes oculos et late pervius umor ducit inoffensos liquido sub flumine visus imaque perspicui prodit secreta profundi.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:55)
subrepit crinibus umor;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:153)
Hic idem tamen umor, quamvis nocentis naturae, temporibus hiemis edomitus imbribus mitescit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 5장 3:3)
sed et anni toto tempore situs atque umor instrumentum rusticum supellectilemque et inconditos conditosque fructus corrumpit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 5장 6:3)
Sed ampla stabula sic ordinentur, ne quis umor influere possit et ut quisque ibi conceptus fuerit quam celerrime dilabatur, ut nec fundamenta parietum corrumpantur nec ungulae pecudum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION