라틴어 문장 검색

Serpitque id nonnunquam sanescente eo, quod primum uitiatum est, nonnunquam etiam exulcerato, ubi ruptis pusulis ulcus continuatur umorque exit, qui esse inter saniem et pus uideri potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 16:5)
Medicamentum eius fortuitum est uno die febris, quae umorem noxium absumat.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 18:2)
Odor malus neque in ulcere neque in eius umore est;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 21:3)
nonnunquam umor exit, sed non multus, qui referre uel pus uel saniem uidetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 22:6)
- Propter haec et album ueratrum recte datur, atque etiam saepius, donec ea digerantur, et medicamenta imponuntur, quae umorem uel educant uel dissipent, quorum supra mentio facta est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 25:1)
Sed si locus mollis est, auertendus is materiae aditus est per cataplasmata, quae simul et reprimunt et refrigerant;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 30:4)
Quicquid inditum est, superponenda sunt, quae refrigerent et reprimant:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 46:2)
Quod ubi maturescit, habet foramina, per quae fertur umor glutinosus et purulentus;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 48:3)
siquidem ad singulorum pilorum radices foramina sunt, per quae fertur umor glutinosus, subpallidus, crassitudinem mellis aut uisci referens, interdum olei.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 49:2)
subestque his umor.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 57:2)
et cum adaperta est, reperitur intus exulceratio muccosa, colore umori suo similis.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 58:4)
Alioqui uero umor eius albidus est, cutis dura atque fissa est;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 66:4)
si umor albidus, sanari non potest;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 71:4)
Si tamen ea res nimium offendit, quod umore sequente fieri potest, magisque si is etiam mali odoris est, caput saepe radendum est, dein id super adiuuandum aliquis ex leuiter reprimentibus, quale est nitrum cum aceto, uel ladanum cum murteo et uino, uel myrobalanum cum uino.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 2장 2:2)
Ea res et leuis est et refrigerando pituitam coercet, et non exarescit, et glutinari oculum non patitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION