라틴어 문장 검색

His dictis omnes una fremuere manipli quantum non Italo percussa Ceraunia fluctu, quantum non madidis elisa tonitrua Cauris, secernique negant ereptaque proelia poscunt, insignemque ducem populus defendit uterque et sibi quisque trahit.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:129)
non illi madidum vulgaris harundine crinem velat honos;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:62)
urat atrox aestas, madidae nec prodigus urnae semina praerupto dissolvat Aquarius imbre.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:237)
Hoc quoque maiestas augescit plena Quirini, rectores Libyae populo quod iudice pallent et post emeritas moderator quisque secures discrimen letale subit, quid Poenus arator intulerit, madidus quantum transmiserit Auster.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:59)
transtra ligant hederae, malum circumflua vestit pampinus, antennis inlabitur ebria serpens, perque mero madidos currunt saliuntque rudentes lynces et insolitae mirantur carbasa tigres.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:181)
Verum ea quandoque detonsa fuerit, ungi debet tali medicamine:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 4장 7:3)
unguebatur enim saepius aut sudabat ad flammam, deinde perfundebatur egelida aqua uel sole multo tepefacta.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 82장 2:2)
quin et faciem cotidie rasitare ac pane madido linere consuetum, idque instituisse a prima lanugine, ne barbatus umquam esset;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 12장 1:3)
et madido gravis unda sinu longeque secutus imber ad Aeoliam tendunt simul aequore portam.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 689:1)
pone rota breviore soror densaeque sequuntur Pliades et madidis rorantes crinibus ignes.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 441:1)
"Nonne cum parvulus esses in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es, unxitque te Dominus in regem super Israel, et misit te Deus in via et ait:
(단테 알리기에리, Epistolae 54:3)
Quem damnosa Venus, quem praeceps alea nudat,gloria quem supra uires et uestit et unguit,quem tenet argenti sitis inportuna famesque,quem paupertatis pudor et fuga, diues amicus,saepe decem uitiis instructior, odit et horret, aut, si non odit, regit ac ueluti pia materplus quam se sapere et uirtutibus esse prioremuolt et ait prope uera:
(호라티우스의 첫번째 편지, 1811)
post hanc vagor aut ego lectoaut scripto quod me tacitum iuvet unguor olivo,non quo fraudatis inmundus Natta lucernis.
(호라티우스의 풍자, 1권, 06장49)
quantulum enim summae curtabit quisque dierum,unguere si caules oleo meliore caputque coeperis inpexa foedum porrigine?
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장80)
ille supercilium madida fuligine tinctum obliqua producit acu pingitque trementis attolens oculos;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II59)

SEARCH

MENU NAVIGATION