라틴어 문장 검색

tum antequam cibum capiat, sine balneo loco calido leniter perfricari, sudare, perfundi aqua egelida;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXXI De manuum, pedum, articulorumque vitiis. 3:4)
̓Ελαιῶδεσ tenue, subalbidum, quasi unctum, colore atque pinguitudine oleo albo non dissimile apparet in magnis ulceribus sanescentibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 29:3)
sive ungitur cicatrix, quod in facie fieri potest;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 94:6)
si non vacat, ungendus ex calefacientibus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 27:5)
simulque super eas nitrum inspergere, oleoque vinum miscere, et sic ungi;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 70:7)
Sed prius ungi ex cerussa pusulae debent, tum hoc illini.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 71:5)
His corpus illinendum, et, interpositis pluribus horis, mane eluendum est, oleoque leniter ungendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, V De varis, lenticulis et ephelidis. 2:6)
tum utrumque penicillo detergere, et ungere caput irino;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 28:6)
Hac occasione usus medicus, unctae manus indicem digitum primum debet inserere, atque ibi continere, donec iterum id os aperiatur, rursusque alterum digitum demittere, et per easdem occasiones alios, donec tota esse intus manus possit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXIX Qua ratione partus emortuus ex utero excutiatur. 2:3)
deinde linamentum imponendum, ungenda femina, et inguina, et quidquid juxta ulcus est, ceratumque superdandum, et farina hordeacea calida implendus is locus, et sic deligandus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXX De ani vitiis. 8:5)
Ergo cerato quoque liquido id leniter est ungendum, perfricandaque summa cutis est;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 13:3)
hic mitis amomi, hic casiae matura seges, Panchaeaque turgent cinnama, nec sicco frondescunt vimina costo tardaque sudanti prorepunt balsama rivo.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:53)
"quae proelia sudas improbe?
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:63)
Teutonicus vomer Pyrenaeique iuvenci sudavere mihi;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:247)
"I nunc, devotus aratris scinde solum positoque tuos mucrone sodales ad rastros sudare doce.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:121)

SEARCH

MENU NAVIGATION