라틴어 문장 검색

nam ideo ait 'dulcia', quia sunt etiam amara, ut Corsicana, sicut in bucolicis diximus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1012)
Rationes rectae omnia complectentes opus sunt quae officia tribuant atque improbandos actus impediant, sicut usu venit ut impotentes Nationes in alias Nationes eiectamenta industriasque praeter modum contaminantia inferant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 224:3)
quae si quispiam ut Graeca, sicut sunt, et peregrina verba contempserit, noverit sibi aut semper 2 huiuscemodi artis mentione supersedendum aut nihil omnino se aut certe non ad assem Latiari lingua hinc posse disserere.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Polemio suo salutem 4)
ita obtinuit ut legiones, sicut consulibus mos esset, inter se dividerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 336:1)
nam si veneno te inter cenam tollere volui, quid minus aptum fuit quam pertinaci certamine et concursu iratum te efficere, ut merito, sicut fecisti, invitatus ad cenam abnueres?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 162:1)
senatum praedam Epiri civitatium, quae ad Persea defecissent, exercitui dedisse suo, missis centurionibus in singulas urbes, qui se dicerent ad praesidia deducenda venisse, ut liberi Epirotae sicut Macedones essent, denos principes ex singulis evocavit civitatibus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 403:3)
Diligas ergo proximum sicut te ipsum, ut istud "sicut" notetsimillitudinem et non quantitatem.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 2:11)
Etenim dirae, sicut cetera auspicia, ut omina, ut signa, non causas adferunt, cur quid eveniat, sed nuntiant eventura, nisi provideris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 45:13)
etenim dirae, sicut cetera auspicia, ut omina, ut signa, non causas afferunt, cur quid eveniat, sed nuntiant eventura, nisi provideris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 45:13)
Quidam veniunt ut audiant, non ut discant, sicut in theatrum voluptatis causa ad delectandas aures oratione vel voce vel fabulis ducimur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 6:1)
vobis dent mentem oportet ut prohibeatis, sicut mihi dederunt armato togatoque ut vos a barbaris hostibus, a superbis defenderem civibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 191:6)
et ita unusquisque alteri suam conditionem communicet ut fiat aequalitas, sicut scriptum est:
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:24)
Petrus vero statura pusillus, sed sermone et corde magnus, in praesentiam imperatoris cum solo Folkero introducitur a legatis ipsius imperatoris, uti videret si esset sicut de illo fama erat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 32:1)
Et nota quod sicut iudex potest malefactores ut dictum estoccidere, ita potest eos bonis spoliare et mulctare, eodem Tulio testantequi ait, "Neque enim est contra naturam eum spoliare, si possis, quem esthonestum necare."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 92:2)
Merito hoc illi accidit, quia si custodisset quod Moysespraecepit, ut diligeret fratrem suum sicut se ipsum, hoc ei non evenisset.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 126:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION