라틴어 문장 검색

utcumque erit, iuvabit tamen rerum gestarum memoriae principis terrarum populi pro virili parte et ipsum consuluisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 5:1)
sed haec et his similia, utcumque animadversa aut existimata erunt, haud in magno equidem ponam discrimine:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 10:1)
se tamen, utcumque sit, etiam nunc paenitere sua sponte Aequos quam pati hostilia malle.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 14:2)
utcumque enim se habet res, te de nostra virtute dubitasse videri quam nos de tua verius est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 130:2)
sperare corpore regio utcumque mulcato se suos redempturam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 352:1)
secuta deinde impetum eorum, utcumque adfecta erat, cetera multitudo tandem perrumpit ordines hostium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 556:1)
inde montani pauciores iam et latrocinii magis quam belli more concursabant modo in primum modo in novissimum agmen, utcumque aut locus opportunitatem daret aut progressi morative aliquam occasionem fecissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 358:1)
hoc ultimum, utcumque initum finitumque est, ante deditionem Capuae proelium fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 87:1)
ab occasu stagnum claudit paulum etiam ad fusum, incertae altitudinis utcumque exaestuat aut deficit mare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 612:3)
si non, utcumque silentium tegat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 437:3)
cum de supplemento legionum quae in provinciis erant ageretur, tempus esse a quibusdam senatoribus subiectum est, quae dubiis in rebus utcumque tolerata essent, ea dempto iam tandem deum benignitate metu non ultra pati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 202:1)
sed neque illos excire ad arma potuit, gaudentes utcumque composita cum Philippo pace, et ipse Rhodiique, cum, si institissent Philippo, egregium liberatae per se Graeciae titulum habere potuissent, patiendo rursus eum in Hellespontum traicere occupantemque Thraeciae opportuna loca vires colligere bellum aluere gloriamque eius gesti perfectique Romanis concesserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 166:1)
sed utcumque, seu iniuncta seu suscepta foret militia, et exhaustam, et finem aliquem militandi fieri aequum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 28:1)
utcumque esset igitur, illo ipso tam iniquo loco adgredi hostem placuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 107:1)
deinde, postquam nuntii instabant, et iam iuga montium detexerat nebula, et in conspectu erant Macedones in tumulum maxime editum inter alios compulsi loco se magis quam armis tutantes, committendam rerum summam in discrimen utcumque ratus, ne partis indefensae iactura fieret, Athenagoram,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 75:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION